Diospyros virginiana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Diospyros virginiana BB-1913.jpg
Gemmae, flores, fructus

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Ericales 
Familia : Ebenaceae 
Genus : Diospyros 
Species : D. virginiana 
Diospyros virginiana 
L.  
Synonyma
Diospyros mosieri S.F.Blake

Diospyros virginiana (Anglice: communissime American persimmon; aliquando common persimmon, Eastern persimmon, 'simmon, possumwood) est species Diospyri, a Nova Anglia ad Floridam, et occidentem versus ad Texiam, Oclahomam, Kansiamque endemica. Arbor in locis feris crescit, sed pro fructu materia ex temporibus praehistoricis ab Indis Americanis culta est.

Arbor fructus autumno offert.

D. virginiana ad 20 m alta in solo bene siccato crescit. Arbor flores fragrantis dioeciosque aestate gignit. Si semina desiderantur, plantae mares et feminae coli debent. Flores ab insectis ventoque pollinantur. Fructus usitate efficitur cum arbor sex annos habeat.

Fructus est rotundus vel ovalis, usitate aurantius 2–6 cm latus. In Meridie Americano et Medio Occidentali, fructus persimmons et simmons appellantur, et populo grati sunt in mensis secundiis.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Planta est parva arbor usitate 30–80 pedes alta, trunco breve tenue et ramis extendentibus, saepe pendulosis, qui latum et aliquando angustum caput summo rotundo aliquando formant. Radices sunt crassae, carnosae, stoloniferae. Planta saepe ut suffrutex videtur.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Keeler, Harriet L. (1900). Our Native Trees and How to Identify Them. New York: Charles Scriber's Sons. pp. 195–199 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Diospyrum virginianam spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Diospyrum virginianam apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]