Jump to content

Castor et Pollux

E Vicipaedia
(Redirectum de Dioscori)
Nummus Antiochi VI Dioscuros pingit.
Simulacra aetate antiqua seriore facta, apud Capitolium posita.
Castor et Pollux. Sculptura Roberti Fagan, inter annos 1793 et 1795 facta.
Reliquia Templi Castoris et Pollucis Romae situm.

Castor et Pollux (Graece Κάστωρ καὶ Πολυδεύκης), vel Dioscuri (Διόσκοροι vel Διόσκουροι, 'Iovis pueri'), sive Gemini tantum,[1] in mythologia Graeca et Romana, sunt filii gemini Ledae et fratres Helenae Troianae et Clytaemestrae Graecae. Pater Pollucis est Iuppiter deus, sed pater Castoris est Tyndareus homo. Qui par ergo sunt exemplum superfecundationis(en). In eorum fabula, hic mortalis est, ille tamen immortalis; Castore autem mortuo, Pollux ab Iove poscit ut cum fratre immortalitatem suam partiat.

Dioscuri a Romanis habebantur custodes viatorum et nautarum. Aevo autem Christiano, eorum officia in cultu populari ad sanctos Cosmam et Damianum ascribebantur.

  1. Etiam Castores et Tyndaridae.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Burkert, Walter. 1985. Greek Religion. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
  • Kerényi, Karl. 1959. The Heroes of the Greeks. Londinii: Thames and Hundson.
  • Maier, Bernhard. 1997. Dictionary of Celtic Religion and Culture. Boydell & Brewer.
  • Pindar. Tenth Nemean Ode.
  • Ringleben, Joachim. "An Interpretation of the 10th Nemean Ode." Ars Disputandi. converterunt Douglas Hedley et Russell Manning. Ars Disputandi. Archivum.|
  • Walker, Henry J. 2015. The Twin Horse Gods: The Dioskouroi in Mythologies of the Ancient World. Londinii et Novi Eboraci: I. B. Tauris.

Commentarii additi

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Dioscuros spectant.