Hellinsia pollux

E Vicipaedia
Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Superfamilia : Pterophoroidea 
Familia : Pterophoridae 
Subfamilia : Pterophorinae 
Tribus : Oidaematophorini 
Genus : Hellinsia 
Species : Hellinsia pollux 
   
Synonyma
* Oidaematophorus pollux Barnes & Lindsey, 1921

Hellinsia pollux est species lepidopterorum familiae Pterophoridarum, quae a Gulielmo Barnes et Arthuro Ward Lindsey anno 1921 primum descripta est. Invenitur in California et Arizona, ubi typus loci est Montes Chiricahua.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Latitudo alarum est 27–33 millimetra. Alae anteriores colore sunt ab albo ad eburneum pallidum, quamquam infuscatae in costa a basi ad apicem videntur. Est linea aliquantulum nigra supra basim rimae, ante unam aut duas maculas in aliquot speciminibus. Ultimus primae lobae apex est aliquantulum niger, et apex alterius lobae lineam denigratam habet, quae per fimbrias continuat. Paululum ante rimam est parva macula atrofusca et triangularis, quae ad maculam costalem incurvat. Aliquando videtur macula in media cellula. Squamae obscurae super alam sparguntur, quae secundum venas in margine interiori collegi solent. Alae posteriores et fimbriae sunt infuscatae.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • NCBI • Biodiversity