Diodus
|
Peritus requiritur Ob difficilem vel peculiarem rem tractatam usori perito necesse est hanc commentationem animadvertere. |


Diodus (-i, nomen femininum) est elementum circuitus electrici quod, iunctionis gratiā inter duas materias semiconducentes, fluxum oneris electrici in unam modo directionem cogit. Diodi usurpantur lucis fontes necnon thermometra, atque utiles sunt ad fluxum electricum rectificandum(d)(en).
Speciales proprietates diodorum e differentia in impuritatibus inter earum duas partes semiconducentes emergunt. Talis diversitas nonnullam differentiam oneris electrici inter duo latera gignit. Latus positivum anodus appellatur et latus negativum cathodus vocatur. Oneris differentia inter duo latera deinde tensionem electricam inter ea producit. In diodis rectificatis haec tensio electricitatem negativam ab anodo ad cathodum maxime fluere impedit, licet sinat fluere positivam.
Quod ad diodos rectificatas attinet, fluxūs electrici sinusoidales, quum per curvam mathematicam pinguntur, et componentes negativas et componentes positivas habent, sed postquam iidem fluxūs per diodum fluunt, componentes positivae tantum eis manet.
Etymologia
[recensere | fontem recensere]Nomen diodi a verbis Graecis δί, duo vel bis, et οδός, iter vel via, ductum est.
Semiconductrum
[recensere | fontem recensere]Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]- Genera onerum electricorum: Viride fluxus alternans, quo sinuformiter directio fluxus vicissitudinem regularem ostendit. Supra lineam horizontalem fluxus ab anodo ad cathodum, infra ab cathodo ad anodum fit.
- Iunctio p et n: Sinistre pars positiva cum oneribus positivis, dextre negativa (cum oneribus negativis). Hic fluxus trans iunctionem p et n tantum unius directionis permittitur
- Diodi ope fluxus unius directionis obsiditur: semifluxus obsidione fluxus ab cathodo ad anodum. Tantum fluxus ab anodo ad cathodum permittitur.
- Iunctio p et n in aequilibrio
- Circuitus fluxum alternantem (sinstre) "rectifaciendi" (dextre), supra fluxum ab anodo ad cathodum, infra ab cathodo ad anodum permittens.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- H. D. Young, R. A. Freedman, et A. L. Ford. 2004. University Physics with Modern Physics. 11a editio. Franciscopoli: Pearson Education.
Nexus interni
|
Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes! |

