Jump to content

Circuitus electricus

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Circuitus electricus est rete vel ansula clausa [1] elementorum electricorum, qualia sunt resistores, transistores, capacitores, et alia, quae fluxu electronum conectuntur. Quamquam huic generi similis est circuitus electronicus, in quo ratio et disciplina similis est, tamen usu multum differt. In circuitu electrico vis magna et machinae adhibentur. In circuitu electronico contra informatica, communicatio, ratiocinatio, et similia usurpantur. Circuitus electronicus elementa activa continet. Haec retia, quae brevia sed non linearia sunt, instrumenta requirunt quae machinatoribus facultatem dant in omnibus circuitus locis magnitudinem tensionum cursuumque praedicendi.

Circuitus electricus est ambitus vel semita quam electron e fonte electrica sequitur. Via clausa fluxuum electricorum [2] Anglice electric circuit appellatur. Secundum punctum ubi electron ingreditur, fons duorum generum habetur: unus est 'fluxus directus' (sive fluxus continuus), alter est 'fluxus alternans'. Terra vel humus (anglice ground) dicitur situs quo electrones revertuntur; quamquam enim electron volvi et fontem intrare putatur, semita nihilominus circuitus esse dicitur. Alterum elementum circuitui necessarium est onus. Alia genera onerum sunt resistores, transistores, machinae et cetera quae vim consumunt. Cursus electrici magnitudo lege Ohm describitur. Circuitus cuius elementa deinceps conectuntur circuitus serialis appellatur. Contra, circuitus cuius elementa paralleliter conectuntur circuitus parallelus nominatur.

De fabricatione

[recensere | fontem recensere]

Circuitus electrici solent fabricari vel fila metallica adiungendo vel ferruminando [3] vel modis photolithographicis in semiconductoribus.

Figura 1: circuitus electricus.
  • Elementum: Apparatus duobus vel pluribus terminis praeditus, inter quos vis fluere potest. In figura 1 octo componentes conspici possunt, inter quos sunt resistores et fontes.
  • Nodus: Punctum circuitus ubi varii conductores distincti confluunt. In figura, A, B, D, E nodi sunt. Nota C nodum non esse, cum idem sit ac nodus A, inter quos differentia potentiae nulla est, id est voltium 0 (VA - VC = 0).
  • Ramus: Coniunctio omnium elementorum circuitus inter duos nodos continuos. In figura 1 septem rami inveniri possunt: AB per fontem, AB per R1, AD, AE, BD, BE et DE. Manifestum est per unum ramum non nisi fluxum singularem circuire posse.
  • Macula (Anglice mesh): Congregatio ramorum qui inter se conectuntur ita ut ansulam forment.
  • Fons: Elementum quod vim quamlibet in energiam electricam convertit. In circuitu figurae 1 tres fontes sunt: unus intensitatis (I) et duo tensionis (E1 et E2).
  • Terra sive Humus: Locus quo fluxus exhauritur.
  • Conductor: Vulgo 'cable' appellatus; filum resistentiae minimae (optabiliter nullius) quo elementa ad circuitum efficiendum conectuntur.
  1. Res.
  2. Vide disputationem de fluxu oneris electrici.
  3. Anglice 'solder' ,Oxford Latin Mini Dictionary (Oxford University Press: 2007), 534).