David Melnick

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

David Melnick (natus 1938) est poeta Americanus, poeta linguae late habitus. Qui quattuor libros poematum edidit: Eclogs (1972), Pcoet (1975), Men in Aida (1983), et A Pin's Fee. Excerpta ex Pcoet et Men in Aida in libro In the American Tree, anthologia a Ron Silliman edito, apparuerunt. Pcoet est congeries poematum brevium ut videntur in ineptias conversorum, stilus scribendi haud Anglicae similis; exempli gratia, poema quinquagensimum octavum:[1]

o hawero
rrno pori       od bno
mrmdly is
shig weit yxzaaana y-
po
cgot ghuin,       it 7
shig kulkk
n xprty off wiqap
oegi boyy

Men in Aida est Anglica primi libri Homeri Iliadis translatio homophonica quasi mimicam balneorum scaenam depingens, homoeroticas culturae Graeciae antiquae proprietates attingens.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mark Scroggins, "There Is No Wealth but Life," in blog Culture Industry, 20 Aprilis 2005.
  2. Perelman 1996:24.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Melnick, David. 1972. Eclogs. Ithacae Novi Eboraci: Ithaca House. ISBN 0878860142.
  • Melnick, David. 1975. Pcoet.
  • Melnick, David. 1983. Men in Aida. Berkeleiae: Tuumba Press
  • Melnick, David. A Pin's Fee
  • Perelman, Bob. 1996. The Marginalization of Poetry: Language Writing and Literary History. Princetoniae Novae Caesareae: Princeton University Press. ISBN 9780691021386. OCLC 185423402.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]