Translatio homophonica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Translatio homophonica vel interpretatio homophonica est ratio litteraria qua textus ex una lingua in translata paene homophonica in alia lingua convertitur, usitate sine conatu ad primam textus significationem ad verbum conservandam. In certis translatis homophonicis, exempli gratia, Anglicum sat on a wall (IPA /ˈsætɒnəˈwɔːl) in s'étonne aux halles, locutionem Francicam (IPA /setɔnoɑl/ 'macellum miratur'), homophonice converti potest.

Generaliter, transformatio homophonica textum convertit in textum paene homophonicum in eadem vel alia lingua. Exempli gratia, recognize speech, locutio Anglica 'orationem agnoscere' significans, verba wreck a nice beach, 'litus delicatum frangere' significans, fieri potest. Similiter, free speech ('oratio libera') festive freeze peach ('gelare persicum') scribitur.

Translatio homophonica ad convertenda nomina propria in linguam alienam adhiberi potest. Solutio elegantior, cum fieri potest, est adaequatio phonosemantica, quae semanticam propiorem cum sono proprio habere conatur.

Invicem, translatio homophonica ad proposita festiva adhiberi potest, ut bilinguis verborum lusus (lingua macaronica), qui requirit ut auditor vel lector ambo superficialem textum conversum ineptum ac textum originalem intellegat; unde textus superficialis textui originali in sono alieno adhibito similis erit.

Ecce dilectum discipulorum Britannicorum exemplum, Latinitate macaronica dispositum:[1]

Caesar adsum jam forte.
Brutus aderat.
Caesar sic in omnibus.
Brutus sic enat.
Caesar had some jam for tea.
Brutus 'ad a rat.
Caesar sick in omnibus.
Brutus sick in 'at.
I, Caesar, am already here, as it happens.
Brutus was here also.
Caesar is so in all things.
Brutus so escapes.

Inter alia nomina huius generis proposita sunt translatio allographica,[2] transphonatio, et (Francice) traducson,[3] verba quae autem non late adhibentur.

Translata homophonica verborum carminum, saepe ad effectum comicum cum pelliculis magnetoscopicis musicis adhibita—soramimi in lingua Iaponica et mondegreen in lingua Anglica appellata—populo in interrete gratissima facta sunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Primus versus est locus in Nigel Molesworth Down With Skool (1953), a Geoffrey Willans scripta et Ronaldo Searle illustrata, p. 41.
  2. Dupriez 1991:462.
  3. Genette, Newman, et Doubinsky 1997:40–41.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dupriez, Bernard. 1991. A Dictionary of Literary Devices: Gradus, A-Z. Toronti. ISBN 0802068030.
  • Gennett, Gérard, Channa Newman, et Claude Doubinsky. 1997. Palimpsests. University of Nebraska Press.