Men in Aida

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Achilles amantem Patroclum vulneratum curat. Kylix, circa 500 a.C.n.

Men in Aida[1] est Anglica primi libri Homeri Iliadis translatio homophonica quasi mimicam balneorum scaenam depingens, homoeroticas culturae Graeciae antiquae proprietates fortasse attingens.[2] A Davide Melnick, poeta linguae, compositus est, exemplum postmodernismi litterarii. Anno 2015, tres libri Iliadis a Melnick sic conversi ab Uitgeverij, libera domo editoria, inscriptione Men in Aïda editi sunt.[3]

Primi huius translationis homphonicae versus:

Men in Aïda, they appeal, eh? A day, O Achilles.
Allow men in, emery Achaians. All gay ethic, eh?
Paul asked if tea mousse suck, as Aïda, pro, yaps in.

Cum versibus Graecis congruentes:[4]

μῆνιν ἄειδε θεὰ Πηληϊάδεω Ἀχιλῆος
οὐλομένην, ἣ μυρί᾽ Ἀχαιοῖς ἄλγε᾽ ἔθηκε,
πολλὰς δ᾽ ἰφθίμους ψυχὰς Ἄϊδι προΐαψεν

Translatio versuum Graecorum ad verbum:[5]

Iram pande mihi Pelidae, diva, superbi
tristia quae miseris iniecit funera Grais
atque animas fortes heroum tradidit Orco

Translatio versuum Anglicorum ad verbum:

Viri in Aida, allicunt, eh? Dies, O Achilles.
Admitte viros, smiriglosi Achaei. Ethice penitus gay, eh?
Paulus rogavit num tyropatina theae sugat, dum Aida peritissimus interpellat

Una ex nonnullis translationibus homophonicis verborum Anglicorum quae fieri possunt:

Menda in aede, pilae a deo Aciliis.
Ala, omen, in! Emere acinis. Alge! Ethice
pallescit. Infit in musicas abs Ida pro ibe sin.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Melnick 1983.
  2. Perelman 1996:24.
  3. Melnick 2015.
  4. Homerus, ed. A. T. Murray, The Iliad, Loeb Classical Library, 1924. apud situm Perseus.
  5. Ex textu a Publio Baebio Italico reddito.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]