Jump to content

Idates Massamunes

E Vicipaedia
(Redirectum de Date Masamune)
Wikidata Idates Massamunes
Res apud Vicidata repertae:
Idates Massamunes: imago
Idates Massamunes: imago
Nativitas: 5 Septembris 1567; Yonezawa Castle
Obitus: 27 Iunii 1636, 24 Augusti 1636; Edo
Patria: Iaponia

Familia

Genitores: Date Terumune; Yoshi-hime
Coniunx: Mego-hime, Iisaka no Tsubone, Shinzō no kata, Kōnomae, Yu Shanfang, Shōgonin, Katsume, Murakami Tae, Shōkōin
Proles: Iroha-hime, Date Hidemune, Date Muneyasu, Date Sōshin, Date Munetaka, Muu-hime, Date Munezane, Mine-hime, Date Munekatsu, Sengiku-hime, Watari Sōne, Date Tadamune, Date Munetsuna, Date Munekiyo, Date Takematsumaru, Keigetsuin
Familia: Date clan

Memoria

Sepultura: Zuihōden
Insigne Idatis Massamunis.

Idates Massamunes (-munis, m.),[1][2] seu etiam Idate Masamune,[3] Masamunus[4] vel Massamune[5] (Iaponice 伊達 政宗, Date Masamune; natus 5 Septembris, 1567, mortuus 27 Iunii, 1637), fuit cocles proconsul (daimyo) tempore Toyotomi Hideyoshi atque Edo. Heres longae lineae proconsulis potentis, Sendai urbem hodiernam condidit.

Suum nomen dignitatis erat "Matsudaira Mutsu-no-Kami"[6] (松平陸奥守), quod scilicet "gubernator (守, kami) provinciae Mutsu(ja) (陸奥)". In epistula Latina hoc epitetum conversum est ut "Matcundaijra Mutzonocami".[7] Vere daimyo erat, sed scriptores Christiani eum "regem Voxu" (奥州, Ōshū, aliud nomen provinciae Mutsu) nominabant.[3][7]

Quoniam cocles (alterum morbo amisit pueritate) fuit, nuncupatus etiam dokuganryū (独眼 竜, cocles draco). Domum ipsorum "Date" conroboravit. Ut cum Vaticana necessitudinem instituat, Ludovicum Sotelum Faxecura Tsunenagaque legatos fecit, navem Date Maru construxere mandavit, et expeditionem paravit quae non solum Vaticanam, sed etiam Philippinas, Mexicum, Hispaniam, et circum terram navigavit.

  1. "Inde igitur Modernus Rex Idates Massamunes originem trahit"; Marianus de Orscelar, Gloriosus Franciscus redivivus sive Chronica observantiae strictioris, reparatae, reductae, ac reformatae (Ingolstadii, 1621): 536 .
  2. "P. Didacus Carauaglius Societ. nostrae, superior eorum omniũ qui moriantur in districu Datensi seu Idatensi dictionis Massamunis"; Ioannes Rodrigues, Historis Iaponensis Anni M. DC. XXIV (Moguntiae, 1628): 18 .
  3. 1 2 Paulus de Angelis, Basilicae S. Mariae Maioris De Urbe A Liberio Papa I. Usque Ad Paulum V. Pont. Max. Descriptio et Delineatio, Lib. XII, 1621, p. 223 .
  4. "Masamunus die quarto et vigesimo lunæ octavæ [...] libellos hastis sublimibus præfigi iubet"; Iosephus Juvencius, Historiae societatis Jesu pars VI - BSB Clm 779 (1710): 75 .
  5. "Publicum autem erat & toto regno manifestum, eum esse Christianum, postquam ab ipso Massamune potestas illi facta est"; Litterae Annuae Iaponiae Anni M.DC.XXIV (1628): 31 .
  6. Geraldus Groemer, Portraits of Edo and Early Modern Japan (2019): 49 . (Anglice)
  7. 1 2 Marianus de Orscelar, Gloriosus Franciscus redivivus sive Chronica observantiae strictioris, reparatae, reductae, ac reformatae (Ingolstadii, 1621): 560 .

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Idatem Massamunem spectant.