Danaë imbrem aureum accipit (Titianus)

E Vicipaedia

Danae imbrem aureum accipit est collectio saltem quinque tabularum pictarum de eadem re quas Titianus delineavit. Haec tabula est summa et novissima omnium quinque tabularum a Titiano depictarum. Pro certo habemus Didacum Velazquium eam emisse in Italia magno pretio anno 1634.

Titianus, "Danae imbrem aureum accipit", 1560-1565, pictura in textili

De fabula eiusque interpretatione (Ludovica Blecua)[recensere | fontem recensere]

Danaë erat filia Acrisii, regis Argorum, et cum Acrisius liberos habere vellet, petivit Delphos, ubi erat oraculum Apollinis. Et oraculo interrogato, sic fuit responsum dei: «Sane, Acrisi, tu filiam habebis. Sed cave! Nam filia tua filium habebit, qui te necabit, te occidet». Acrisius, animo commotus, omnino turbatus, redivit Argos. Et post aliquot annos habuit filiam, nomine Danaen, et eam in turri aenea eam inclusit, ut sortem eluderet. Nemo tamen, ne deus quidem, tam potens est ut fata eludere possit, nam talia sunt fata! Iuppiter ipse, amore captus, flagrans, urens erga Danaen, in imbrem aureum mutatus, in turrim intravit et eam vi compressit. Ex eo compressu natus est post aliquot menses Perseus qui, tempore labente Gorgonam iugulavit. Et sane invitus, forte, casu, Perseo nolente, avum Acrisium necavit, sed ea est alia fabula.

Titianus omnia disposuit ita ut Danaë lucem et visum attraheret. Et ea enitet, eminet luce quae de caelo descendit, et quae est ipse Iuppiter, ipse deus. Cutis eius, quae candida est, elucet et etiam lucem tabulae, toti tabulae praebet. Est sane ludus oppositionis inter Danaen et nutricem: altera iuvenis, formosissima, pulcherrima, nuda, etiam adversa depicta, altera est vetusta, est foeda, est turpis, est veste induta et nobis tergum ostendit. Etiam cutis anus obscura est. Est etiam ludus quidam oppositionis inter habitus, inter dispositiones corporum earum: altera tranquilla, quieta recumbit, altera vero prona est, inclinata est, corpus flectit, quo melius imbrem aureum, nummos aureos accipiat. Sunt qui dicant — interpretatione Euhemerista quae dicitur — sunt qui dicant nutricem esse ipsam Avaritiam, Iovem vero ipsam Pecuniam. Danae tranquilla et quieta recumbit. Et omnino nihil in habitu eius, nihil omnino pudicum est, non solum quia nuda est, sed ea os leviter aperit. Capilli non sunt compositi, sed sunt passi et effundunt super pectus. Manus eius in sexu iacet, crura, nisi aperta, non sunt clausa, ergo patet eam aperte et palam Iovem exspectare; ea aperte opperitur deum Iovem. Ea oculos attollit in caelum, in nummos aureos, prorsus in Iovem, omnino dedita deo. Et patet hanc tabulam depictam esse ut privatim lustraretur, ut viri, arte excusati, feminam nudam, habitu audacem, adversam in tabula depictam intueri possent.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]