Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Phthiraptera

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Phthiraptera
Micrographia Fahrenholziae pinnatae
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Subclassis: Pterygota
Infraclassis: Neoptera
Superordo: Exopterygota
Ordo: Phthiraptera
Haeckel, 1896
Subordines

Anoplura
Rhyncophthirina
Ischnocera
Amblycera

Pulex et pediculus sunt insecta ordinis Phthirapterorum

Phthiraptera (Graece ϕθείρ 'pedis' + πτερόν 'ala') sunt ordo insectorum alis carentium, cui specierum sunt plus quam tria milia. Hi sunt parasiti obligati, qui in partibus externis hospitum sanguinis calidi (homoeothermicorum) vivunt, inter quos sunt fere omnes species avium et mammalium, monotrematibus, pholiodotis, chiropteris, ac cetaceis exceptis. Etiam morbos ut typhum vehere possunt.

Latinitate antiqua dicitur pedis vel pediculus; hoc autem nostra aetate est etiam nomen generis Pediculi familiae Pediculidarum.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Pedis corpus est planum, longum inter 0,5 et 8 millimetra, sex praeditum brachiis: quorum quattuor posterioribus, adhaeret pilo mammalis vel pennae avis; duobus autem anterioribus, adhaeret hospitis cuti, ubi alitur. Alii pedes sunt sugentes, alii vero mandentes. Ova pedium sunt albi coloris, et adhaerent pilis vel pennis hospitum.

Pedes habitant mammalium pilos vel avium penas, quibus adhaerent ut vescantur sanguine, cutis vel pennarum residuis, aut adipe ex cute manente. Quaeque pedis species suos habet mores, suisque tantum utitur hospitibus, ex quibus maxime pendunt, ne exstinguantur. Avium pedis, exempli gratia, non adhaeret homini, neque hominis pedis adhaeret avibus.

Subordines[recensere | fontem recensere]

Phthirapterorum ordo in quattuor dividitur subordines:

  1. Anoplura: quaedam sunt parasiti sugentes; quaedam parasiti mandentes. Mammalium tantum, et inter ea, hominis, utuntur hospitio.
  2. Rhyncophthirina: sunt parasiti aprorum (phacochoerorum) et elephantorum.
  3. Ischnocera: sunt parasiti mandentes, qui aluntur residuis avium mammaliumque.
  4. Amblycera: sunt etiam parasiti mandentes, qui vescuntur residuis avium et mammalium.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Marine Species
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Phthiraptera spectant.