Lingua terrae Curonica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Thinium Ephae[1] in lingua terrae Curonica

Lingua terrae Curonica[2] (vel Kurshiensis[3] vel Isthmus Curlandiae; Russice Куршская коса, Lituanice Kuršių nerija) est lingua terrae harenosa longissima, quae lacunam Curonicam a mari Baltico separat. In districtu Memelae Lituaniae et regione Calininopolitana Russiae sita est.

Longitudo linguae 98 chm est, latitudo minima 400 m, maxima (prope Nidam coloniam) 3,8 chm. Thinia linguae Curonicae altitudinem usque ad 67 m habent.

Memela urbs prope fretum lacum Curonicum et mare coniungens, et linguae Curonicae extremitas septentrionalis (photographema de aeroplano factum)

Zelenogorsk urbs in fine meridionali linguae et Memela in septentrionali sitae sunt.

Ab anno 2000 lingua Curonica patrimonium totius mundi habetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 55°16′28″N 20°58′15″E • OpenStreetMap • GeoNames • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica