Crema cremada

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Crema cremada Catalana

Crema cremada, vel crema catalana, vel Crema de Sant Josep (Catalanice crema usta) est unum e bellariis culinae Catalanae propriis. Quod traditur die Sancti Iosephi, id est 19 Martii, edi debere, inde accipit nomen Crema de Sant Josep. Verbum crema de Latino cremo deducitur, quia superpositum saccharum ustum est.

Nonnulli adfirmant ut haec crema Catalana prior cremae ustae Francogallicae (Francogallice: crème brûlée) sit. Differentia praecipua inter eas est haec: crème brûlée modo appellato "balneum Mariae" coquitur, non ita crema Catalana. Etiam crème brûlée de natta facta est, dum crema Catalana de lacte.

Compositio constat de lacte, vitellis, saccharo, et, denique, glutene faeculento ut crema crassetur. Decoquitur cum aromatis: cinnamis et limone. Refrigerata crema et superposito saccharo, haec uritur cum ferro ardente.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]