Vitellus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vitellus sive luteum ovi
Vide etiam paginam fere homonymam: Vitellum

Vitellus[1] sive vitellum[2] est ovi pars lutea, qua de causa etiam luteum[3] dicitur. In primis embryoni alendo servit. Avium ovorum vitellus medio albumine ex uno duobusve tortis filis pendet, quae apud zoologos chalazae appellantur.

Ovi luteum magnus cholesteroli et mineralium et vitaminorum fons est. Color luteus ovi ex luteino et zeaxanthino fit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cic. Div. 2.134; et alii.
  2. Apicius, De re coquinaria 4.1.
  3. Plin. Nat. 30.141.