Corregimentum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Corregimentum (-i n.) est Hispanicus terminus usui nationalium subdivisionum regalibus administrativis propositis, certe efficientibus ut districtūs penes coronam essent potius quam penes locales primores. Corregimentum a corregidore[1] regi solebat.

Historica corregimenta[recensere | fontem recensere]

Corregimenta historice in Regno Castellae, Regno Aragoniae et Antillis Hispanicis inventa sunt.

Castella[recensere | fontem recensere]

In Castellā Vetere, corregimenta e saeculo XIII exsistebant et Iunctae Generalis Merindadum Castellae Veteris (Hispanice Junta General de las Siete Merindades de Castilla Vieja)[2] administrativae divisiones erant. Post Decreta "Nueva Planta", rege Philippo V, primo Gens Burbonio rege Hispaniae, corregidor in intendentem commutatus est.[3] Corregimenta in Castellā usque ad 1835 exstiterunt, cum municipalis administratio denuo instructa est, reginā Isabellā II.[4]

Corona Aragoniae[recensere | fontem recensere]

In territoriis Aragoniae, Catalauniae et Communitatis Valentinae,[5] olim penes antiquam Coronam Aragoniae, corregimenta in locum antiquarum administrativarum divisionum substituta sunt secundum Decreta "Nueva Planta". Nihilominus, corregimenta disparuerunt hac in areā per Francicam occupationem, in quorum locum territoriales Francicorum dominatorum divisiones substitutae sunt.[6] Corregimenta denique abrogata sunt propter territorialem Hispaniae divisionem anni 1883.

Archegia Generalis Guatimaliae[recensere | fontem recensere]

Corregimentum Totonicapense[7] et Gerontopolitanum[8] divisio intra Audientiam Guatimaliam fuit inter annos 1547 et 1678, cum denuo instructum est sicuti alcaldia maior.[9]

Praesentia corregimenta[recensere | fontem recensere]

Columbia[recensere | fontem recensere]

Columbiana corregimenta minores unitates historicis sunt. Hic terminus usui habitatorum locorum qui municipii gradum non attingunt. Itaque intra municipium aut departimentum sunt.[10]

Panama[recensere | fontem recensere]

Panamensia corregimenta districtūs subdivisiones sunt. Reguntur a repraesentante corregimenti, etiam corregidore nuncupato.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide "corregidor" in Carolus Du Cange et al., Glossarium mediae et infimae Latinitatis (Novioriti: Favre, 1883-1887); versio interretialis
  2. Rafael Sánchez Domingo, Las merindades de Castilla Vieja y su Junta General, La Olmeda, Burgis, 1994 ISBN 84-7009-411-4
  3. Estrada Sánchez, Manuel (2006). Provincias y diputaciones: la construcción de la Cantabria contemporánea, (1799-1833). Ed. Universitas Cantabriae. p. 24. ISBN 9788481024289.
  4. Regale Decretum diei 23 Iulii anni 1835.
  5. Vincentius (Vicent) Giménez Chornet, Compte i raó: la hisenda municipal de la ciutat de València en el segle XVIII (Valentine), Universitas Valentina, 2002, ISBN 978-84-370-5399-8.
  6. Elisaeus (Eliseo) Serrano Martín, El Matarraña y la Historia Moderna (Hispanice). Portal Aragón.
  7. "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice).
  8. "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice).
  9. Limón Aguirre, Ferdinandus (Fernando) (2008). Valladares-Castro/LimonAguirreFernando.pdf "La ciudadanía del pueblo chuj en México: Una dialéctica negativa de identidades" (PDF) (Hispanice). Sancti Cristophori Casarum, in Mexico: El Colegio de la Frontera Sur – Unidad San Cristóbal de Las Casas. p. 12. Archivatum ex originali (PDF) die 2012-04-02. Inspectum die 2013-10-25.
  10. "Conceptos básicos" (PDF). Departamento Administrativo Nacional de Estadística (Hispanice). Gubernum Columbiae. p. 2. Inspectum 15 Iunii anni 2019.