Corregidor

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Corregidor (-oris m.) regius functionarius, in Castella ab Henrico III circa annum 1393 institutus, cuius missio Coronam Hispanicam municipali ambitu repraesentare erat. Cuius munera varia erant: locali gradu monarchiam repraesentare, oeconomicam administrativamque municipiorum evolutionem gerere, buleuterio praesidere (cuius decisionibus valor datur), primae secundaeque rogationis iudex esse, etc... Abivere anno 1833, instauratis politicis Gubernatoribus administrativo ambitu et denuo formato systemate iudiciali.

In coloniis Americanis, praesertim in Chilia, corregidores suum munus in documentis caerimoniisque concessas facultades in se indicantes impresserunt. Revera, recurrens formula se sic nominare erat: "Iustitia maxima et locumtenens capitanei generalis" (Hispanice; Justicia mayor y lugarteniente de capitán general), quod in territoriis ubi gubernabant, eos plena iura administrandi iustitiae ducendarumque virum militarium habere significabat.

Adventa Gens Burbonia in Hispaniam, corregidoris munus in unum amplarum attributionum gloriaeque, intendentis, commutatum est. Localiore ambitu munera subdelegati sumpsere.