Mannes (Dominici frater)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mannis tabula saec. XVII ab anonymo quodam picta

Mames seu Mannes fuit frater Dominici ordinis Praedicatorum conditoris. Die 15 Augusti 1217, iam frater ipse huius Ordinis, Mannes a Dominico cum aliis sex Lutetiam missus est ad domum Dominicanorum ibi constituendam. Anno 1219 in Hispaniam pergit ad domum Matritensem ubi iussu fratris de feminis religiosis ibi habitantibus curavit. Mannes anno circiter 1235 mortuus est. Beatus in Ecclesia Catholica habetur: eius cultum papa Gregorius XVI die 2 Iunii 1834 confirmavit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]