Consociatio Humanistica Germaniae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Consociatio Humanistica Germaniae
Humanistischer Verband Deutschlands
HVD logo.svg
Informatio fundamentalis
Finis: Adiutorium effectioque humanismi cottidiani
Condita: 1993
Societates sodales: 12
Homines sodales: ca. 21.000 (2014)[1]
Sedes Berolini
Inscriptio cursualis: Wallstr. 61–65
10179 Berlin
Situs interretialis: www.hvd-bundesverband.de

Consociatio Humanistica Germaniae (Theodisce Humanistischer Verband Deutschlands, acronymo HVD) est societas cosmotheoretica humanistica, anno 1993 condita, et quidem socia Unionis internationalis humanistae et ethicae.

Ideologiam atheisticam vel agnosticam profitetur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Consociatio foederalis anno 1993 condita est, sed nonnullae societates sodales vetustiores sunt.

Societas Bavarica saeculo XIX "communi religione libera" (freireligiöse Gemeinde) condita est et anno 1927 nomen "unio libertati animi fovendae" (Bund für Geistesfreheit) adoptavit. Unio libertati animi fovendae Norimbergae anno 1997 "consociatio humanistica" transnominata est.[2] Statum publicum ecclesiae Germaniae habet.

Societas Rhenaniae septentrionalis-Vestfaliae quoque illum statum ex anno 1956 habet.[3]

Societas Berolinensis perseverat in traditione "societatis cremationis" (Verein für Feuerbestattung) conditae Berolini anno 1905.[4]

Structura[recensere | fontem recensere]

Societates statu publico sociae sunt in Badenia-Virtembergia, Bavaria, Berolino Brandenburgoque, Saxonia Inferiore ac Rhenania septentrionali-Vestfalia et statu privato in Brema, Hamburgo, Hassia, Megapoli-Pomerania Citeriori, Rhenania-Palatinato, Saxonia ac Thuringia.

Actus et acta[recensere | fontem recensere]

Schola primaria humanistica Furthae

Societates sodales ca. 50 brephotrophea habent.[5]

Furthae (vulgo Fürth) schola primaria humanistica exstat.[6]

Consociatio etiam caerimonias conficit per occasionem partus, maturationis, nuptiarum ac funeris.[7]

Notae[recensere | fontem recensere]