Consilium centrale Iudaeorum Germaniae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Consilium centrale Iudaeorum Germaniae
Zentralrat der Juden in Deutschland – ZdJ
Logo des Zentralrats der Juden in Deutschland
Informatio fundamentalis
Finis: Foederatio nationalis communitatum Iudaicarum
Conditum: 1950
Communitates sodales: 105
Uniones sodales: 23
Homines sodales: ca. 100.000
Sedes: Berolinum
Situs interretialis: www.zentralratderjuden.de

Consilium centrale Iudaeorum Germaniae[1] (Theodisce Zentralrat der Juden in Deutschland, acronymo ZdJ) est summa foederatio communitatum unionumque Iudaeorum in Germania.

Consilium centrale Iudaeorum Germaniae die 19 Iulii 1950 conditum est Francofurti ad Moenum, post consilium centrale zonae occupationis Americanae Germaniae iam mense Iulii 1945. Ante dictaturam nazisticam exstabant plurimae consociationes, sicut Unio communitatum Germano-Israelitica (Deutsch-Israelitischer Gemeindebund – DIGB) condita anno 1869 et Consociatio centralis civium Germanicorum fidei Iudaicae (Central-Verein deutscher Staatsbürger jüdischen Glaubens – CV) condita anno 1893.

Decennio 201 evenit disputatio inter Consilium centrale – magis orthodoxum – et Unionem Iudaeorum progressivorum Germaniae (Union progressiver Juden in Deutschland), sed nunc sedata est et nonnullae unionum sodalium Consilii centralis uniones progressivae nuper acceptae sunt.

Uniones sodales[recensere | fontem recensere]

  • Communitas religiosa Israelitica Badenia
  • Unio regionalis communitatum cultus Israeliticarum Bavariae
  • Communitas Iudaica Berolini
  • Unio regionalis communitatum Iudaicarum terrae Brandenburgi
  • Communitas Iudaica terrae Bremae
  • Communitas Iudaica Francofurti ad Moenum
  • Communitas Iudaica Hamburgi
  • Unio regionalis communitatum Iudaicarum Hessiae
  • Communitas Synagogae Coloniae Aggripinae
  • Unio regionalis communitatum Iudaicarum Megapolis-Pomeraniae Citerioris
  • Communitas cultus Israelitica Monaci et Bavariae Superioris
  • Unio regionalis communitatum Iudaicarum Saxoniae Inferioris
  • Unio regionalis communitatum cultus Israeliticarum Saxoniae Inferioris
  • Unio regionalis communitatum Iudaicarum Rhenaniae Septentrionalis
  • Unio regionalis communitatum Iudaicarum Rhenaniae-Palatinatus
  • Communitas Synagogae Saraviae
  • Unio regionalis Saxoniae communitatum Iudaicarum
  • Unio regionalis communitatum Iudaicarum Saxoniae-Anhaltii
  • Communitas Iudaica Slesvici-Holsatiae
  • Unio regionalis communitatum Iudaicarum Slesvici-Holsatiae
  • Communitas regionalis Iudaica Thuringiae
  • Unio regionalis communitatum Iudaicarum Vestfaliae-Lippiae
  • Communitas religiosa Israelitica Virtembergiae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Consilium centrale Iudaeorum Germaniae spectant.
Communitates cultus cosomotheoriaeque agnitae corporatione publica in Germania
Catholici Romani · Evangelici · Iudaei · Humanistae
(plurimae aliae parvae exstant)