Hymen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cupido taedam Hymenaei suscitans, sculptura a Georgio Rennie ficta.

Hymen sive Hymenaeus (Graece: Ὑμήν seu Ὑμέναιος) in mythologia Graeca est deus ritorum et carminum nuptialium; invocatur ad matrimonia consecranda et coniuges servandos.

De fabula[recensere | fontem recensere]

Hymenaeum Atheniensem adulescentem summae pulchritudinis maximaeque egestatis tradunt fuisse; alii ipsius Apollonis filium, alii Uraniae Musae.[1] Dicitur amore valde captus cuiusdam nobilis puellae esse et eam quolibet clam secutus propter ordinis discrimen. Quondam puella, sacra Demetri faciens, a piratis rapta est una cum ancillis et ipso Hymenaeo, quem cum foemina ob suavitatem eius confuderunt. Quandam in insulam perventibus navibus, traditur noctu capisse ferrum Hymenaeus omnesque piratas interfecisse et puellam dilectam et ancillas liberavisse. Rediit igitur Hymen Athenis atque nuntiavit se captas omnes liberaturum esse pro potestate illae nobilis puellae in matrimonium ducendae; sic evenit et puellae domum redire potuerunt. Nomen Hymenaei postea fausti signum auspicii factum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ipse clarus C. Valerius Catullus hoc modo scripsit: "Collis o Heliconii / cultor, Urianae genus, / qui rapis teneram ad virum / virginem, o Hymenaee Hymen, / o Hymen Hymenaee; [...]". (Carmina, 61).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • S. Romani, Epitalami e imenei — Il mito di Imeneo in Catullo — L'amore contro lo Stato (E. Cantarella, G. Guidorizzi), pag. 81, Mediolani (2006)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]