Communitas Caribaea

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vexillum communitatis
Syngraphus civitatis sociae cum inscriptione "Communitas Caribaea".

Communitas Caribaea (Anglice Caribbean Community, Francogallice Communauté caribéenne, Batave Caribische Gemeenschap, acronymo CARICOM) est consociatio 15 civitatum sociarum et 5 civitatum associatarum in regione Maris Caribaei et fere centum sexaginta centenorum miliorum incolarum anno 1973 Foedere Chaguaramis icto condita.[1]

Finis communitatis est cooperationem fovere et mercatum communem creare.

Duces rectionum in Conventus (Conference of Heads of Government) congregant, administri nationales rerum communitatis in Consilio (Community Council of Ministers). Etiam exstant consilia specialia:[2]

  • Consilium comercii et progressus oeconomici (Council for Trade and Economic Development – COTED)
  • Consilium relationum externarum et communitatis (Council for Foreign and Community Relations – COFCOR)
  • Consilium progressus humani et socialis (Council for Human and Social Development – COHSOD)
  • Consilium aerum inceptorumque (Council for Finance and Planning – COFAP)
  • Consilium securitatis nationalis et rerum vigilum (Council for National Security and Law Enforcement – CONSLE)

Communitas secretariatum Georgiopoli habet, et alibi etiam magistratus speciales.

Curia iudicialis Caribaea Portu Hispaniae est tribunal inter civitates socias et inter eas et communitatem arbitrans (sicut e.g. Curia Unionis Europaeae), sed nonnullis civitatibus etiam curia superior nationalis (et ita curia constitutionalis - quod prius Consilium Privatum[en] Londinii erat).


Civitates et territoria socia[recensere | fontem recensere]

Location Caricom.svg

Status Nomen Accessio Notae
Socia plena Vexillum Antiquae et Barbudae Antiqua et Barbuda 4 Iulii 1974
Vexillum Antiquae et Barbudae Bahamae 4 Iulii 1983 Pars unionis telionalis non est.
Vexillum Barbatae Barbata 1 Augusti 1973 civitas condens
Vexillum Belizae Beliza 1 Maii 1974
Vexillum Dominicae Dominica 1 Maii 1974
Vexillum Granatae Granata 1 Maii 1974
Vexillum Guianae Guiana 1 Augusti 1973 civitas condens
Vexillum Haitiae Haitia 2 Iulii 2002 accessio ad interim die 4 Iulii 1998
Vexillum Iamaicae Iamaica 1 Augusti 1973 civitas condens
Vexillum Montis Serrati Mons Serratus 1 Maii 1974 territorium ultramarinum Britannicum
Vexillum Sancti Christophori et Nivium Sanctus Christophorus et Nives 26 Iulii 1974 Tempore accessionis erat Sanctus Christophorus, Nives et Anguis.
Vexillum Sanctae Luciae Sancta Lucia 1 Maii 1974
Vexillum Sancti Vincentii et Granatinarum Sanctus Vincentius et Granatinae 1 Maii 1974
Vexillum Surinamiae Surinamia 4 Iulii 1995
Vexillum Trinitatis et Tabaci Trinitas et Tabacum 1 Augusti 1973 civitas condens
Associata Vexillum Anguis Anguis mense Iulii 1999 territorium ultramarinum Britannicum
Vexillum Bermudae Bermuda 2 Iulii 2003 territorium ultramarinum Britannicum
Vexillum Virginearum insularum Britannicarum Virgineae insulae Britannicae mense Iulii 1991 territorium ultramarinum Britannicum
Vexillum Insularum Caimanensium Insulae Caimanenses 16 Maii 2002 territorium ultramarinum Britannicum
Vexillum Insularum Turcensium et Caicensium Insulae Turcenses et Caicenses mense Iulii 1991 territorium ultramarinum Britannicum
Observatores Vexillum Arubae Aruba terra constitutiva Regni Nederlandiae
Vexillum Columbiae Columbia
Vexillum Insulae Curacensis Insula Curacensis terra constitutiva Regni Nederlandiae
Vexillum Rei publicae Dominicianae Res publica Dominiciana
Vexillum Mexici Mexicum
Vexillum Portus Divitis Portus Dives territorium non incorporatum Civitatum Foederatarum
Vexillum Sancti Martini Insula Sancti Martini (Batava) terra constitutiva Regni Nederlandiae
Vexillum Venetiolae Venetiola

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. CARICOM: Who we are.
  2. CARICOM: How we work.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Communitatem Caribaeam spectant.