Cappella Sanctae Magdalenae (Erfordia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Latus chorale; in postico videntur turres Ecclesiae Sancti Severi
Introitus oratorii

Oratorium Sanctae Magdalenae (Theodisce: Magdalenenkapelle) cappella quaedam Catholica est media in Erfordia, in Thuringiae capite haud procul a Domo Sonneborn sita.

Historia et usus[recensere | fontem recensere]

Mentio prima anno 1277 fiebat, quamquam aedificium hodiernum haud ante annum 1341 erectum est. Agebatur de sacrario funebri apud sepulcretum circumcirca situm. Reformatione introducta anno 1525 usus liturgicus status est, antequam anno 1546 coemeterium ipsum destrueretur. Annis inter 1622 et 1803 oratorii secundarii munere fungebatur pro ecclesia cathedrali. Postea communitas ecclesiae Omnium sanctorum sat vicinae aream possedit. Fronte autem annis inter 1884 et 1886 refecta spatium internum anno 1992 restauratum est.

Usque annum 2007 neoterici histriones theatri Gallitheater sub nomine Theatri cappellani dramata minora dabant. Inde autem eodem loco, ubi subseliaria fuerant, columbarium institutum est.[1] Operarii tunc vestigia aedificii Romanici detexerunt.[2] Inter homines qui adaptaverunt cappellam fuit et artifex Erfordiensis Evelina Körber.[3]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gerd Schöneburg: Kirchen im Erfurter Gebiet, Erfordiae 2007

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tractatio in actis diurnis Thüringer Landeszeitung.
  2. Nuntius in actis diurnis Thüringer Allgemeine die 29 Ianuarii 2013.
  3. Ellen Buchberger: Letzte Ruhestätte in der Stadt, apud: "Die Tagespost", 27.2.2014, p. 6.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cappellam Magdalenae Erfordiensem spectant.