Collembola

E Vicipaedia

Subphylum : Hexapoda 
Classis : Entognatha (sed vide textum) 
Subclassis : Collembola 
Lubbock, 1870
   
Palaeontologia
419–0 m.a.Devonium inferius > Recens
Synonyma
* Oligentoma
  • Oligoentoma

Collembola sunt maxima e tribus stirpibus hexapodum quae olim sed non iam insecta habebantur (aliae sunt Protura et Diplura). Quamquam tres ordines (vel subclasses) aliquando in classe Entognathis disponuntur, quia internas oris partes habent, non videntur inter se cognatiores esse quam insectis, quae externas oris partes habent.

Collembola, singulis numeratis, sunt inter copiosissima animalia macroscopica: putantur circiter centum milia collembolarum in metro quadrato terrae habitare posse,[1] fere ubique in orbe terrarum ubi solum et materia propinqua (pulvini musci, lignum, herba, nidi formicarum et isopterorum) reperiuntur.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Jean-François Ponge; Pierre Arpin; Francis Sondag & Ferdinand Delecour (1997). "Soil fauna and site assessment in beech stands of the Belgian Ardennes" (PDF). Canadian Journal of Forest Research 27 (12): 2053–2064 .
  2. Jean-François Ponge (1993). "Biocenoses of Collembola in atlantic temperate grass-woodland ecosystems" (PDF). Pedobiologia 37 (4): 223–244 .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
Vide "Collembola" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Collembola spectant.