Latinitas inspicienda

Cité de l'espace

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Exemplar Ariane 5 intra Urbem Spatii positum
Exemplar stationis spatii Mir magnitudinis verae intra Urbem Spatii positum

Cité de l'espace, Latine Urbs Spatii, est hortus propositus (Anglice: theme park) qui ad spatium victoriamque spatii spectat. Urbs mense Iunio 1997 inaugurata est, in orientalibus Tolosae suburbiis in Francia sita. Plus quam quattuor milliones hospitum eam iam visitaverunt, post tredecim effectionis annos.

Hospites intra hortum visere possunt exemplaria magnitudine vera rochetae Ariane 5 (55 m altae) et modularum stationis spatii Mir et navis spatii Soyuz. Duo planetaria, sedum 140 et 280, spectacula per diem exhibent. Urbs Spatii etiam multas habet exhibitiones, saepe interactivas,? exempli gratia, conclave potestatis (control room) iuxta examplar Ariana 5, quod rochetam deducendam, volatum adiuvandum, et tunc satellitem in orbita ponendum simulat.

Aedificium Francice Terradome, Latine Tholus Terrenus, appellatum—terrestris sphaerae dimidium, diametro 25 m—historiam spatii exhibet, a Fragore Maximo ad systema solare. Aedificium Australiae, anno 2005 apertum, novum 280 sedum planetarium comprehendit, cui est umbraculum (screen) 600 m², etiam cinema IMAX, quod exhibet Space Station 3D (pelliculam trium dimensionum Internationali Spatii Stationi dicatam), Stellarium, et conclavia pro conloquiis dicata.

Historia[recensere | fontem recensere]

  • Iunio 1997: dedicatio Urbis Spatii a Dominica Baudis, vice praefecto Tolosae, et Claudia Haigneré, cosmonauta et godmother? horti.
  • Iulio 1998: dedicatio Stationis Spatii Mir magnitudine vera.
  • Septembre 2000: hospes decies centies millesimus ad urbem salutatur.
  • Octobre 2000: dedicatio Tholi Terreni.
  • Octobre 2002: dedicatio perennis expositionis aulae, Marti dicata.
  • Iulio 2003: initium stationis tertiae decimae Circuitus Franciae, certaminis birotarum.
  • Octobre 2003: urbs rite designatur Situs Peregrinationis et Debilitatis (Tourisme et Handicap) pro quattuor Francis debilitationum generibus: mentis, oculorum, motus, auditus.
  • Aprile 2005: dedicatio Australia—le 6ème Continent (Australiae, Continentis Sexti), aedificium quod insigniter novum planetarium et cinema IMAX comprehendit.
  • Maio 2006: dedicatio La Base des Enfants, loci praecipue pueris dicati.

Numeri pertinentes[recensere | fontem recensere]

  • 200 000 hospites anno 2004
  • Area horti: 3.5 hectares
  • Spatium exhibitionis: 2000 m²
  • Duo planetaria, 140 et 280 sedum, 15 et 20 m in diametro.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]