Fragor Maximus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Secundum theoriam Fragoris Maximi, universum propulsit e statu et densissimo et calidisssimo (fundus picturae). Illinc, spatium ipsum expansit galaxias secum ferens. Nota bene hoc diagramma solum in dimensionibus Fragorem Maximum monstrare tribus. Acuratissimum diagramma 5 dimensiones requirat, ita x, y, z, tempus, et d/tempus. Ergo, in charta non possit id descriptu.

Fragor Maximus est theoria scientifica quae mundi universi originem (aut creationem) fere 13.7 millia millionum annos abhinc[1] e statu primaevo calidissimo densissimoque explicat.

Astronomus Edwinus Hubble fuit primus qui stellae colorem rubescere in proportione eius distantiae a Tellure notaverit, mundi universi expansionem indicans. Hoc rubescimentum provenit e lege a Christiano Doppler descripta, qua undarum frequentia modo praedictabili augescit vel diminuit inter corpora spectantia, si ea vel ad se vel ab se movent. Cum corpora ab se movent, igitur, lucis frequentia tantum descrecit, ut lux rubriora videtur.[2] Secundum legem Hubbleicam, autem, stellae velocitas, a lucis rubescimento deducta, augescit secundum stellae distantiam a nobis. Est, ut Hubble deduxit, sicut spatium ipsum ubique continue creatur, tantum ut distantiae inter corpora augescant in proportione distantiae inter ea. Hic distantiae auctus perpes est qui vocatur expansio mundi universi.

De evidentia expansionis[recensere | fontem recensere]

Evidentiae additionales de expansione sunt:

De singularitate quam expansio suggerat[recensere | fontem recensere]

Haec expansio suggeret, si universum expandet, expandet a puncto uno. Tale punctum, materias omnes et energiam continuerit et densum et calidum fuerit fere infinitum. Physici de rerum ante Fragorem Maximum natura inter se non consentiunt, at relativitas generalis praedicit necessarie singularitatem gravitatis.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. Smithsonian Institution (Nota: anglice 'billion' aequalis latine mille millionibus.)
  2. Hubble, Edwin, "A Relation between Distance and Radial Velocity among Extra-Galactic Nebulae" (1929) Proceedings of the National Academy of Sciences of the United States of America, Volume 15, Issue 3, pp. 168-173 (Res tota, PDF)
  3. A.A. Penzias and R.W. Wilson, "A Measurement of Excess Antenna Temperature at 4080 Mc/s", Astrophysical Journal 142,419-421 (1965)
  4. R. A. Alpher, H. A. Bethe, G. Gamow, "The Origin of Chemical Elements,"Physical Review 73 (1948), 803; G. Gamow, Nature 162 (1948), 680; Gary Steigman, "Primordial Nucleosynthesis: Successes And Challenges" arXiv:astro-ph/0511534;

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fragorem Maximum spectant.

Mille Paginae.png