Roman numeral 10000 CC DD.svg

Cingulus asteroidum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Systema solare interius

Cingulus asteroidum sive zona asteroidum est regio toriformis in systemate Solari, plerumque inter planetas Martem et Iovem sita, quae permulta corpora solida et deformia multarum magnitudinum, sed planetis minores, asteroides vel planetas minores appellatas, continet. Hic asteroidum cingulus etiam principalis asteroidum cingulus et praecipuus cingulus appellatur ad eum ab aliis asteroidibus in Systemate Solari, sicut asteroidibus prope Tellurem et asteroides troianis distinguendum.[1]

Origo[recensere | fontem recensere]

De ortu cinguli, creditissimus cum systema Solare formabatur est. Per processum hoc loco materiam, quam ad planetam sit, numquam adfiebant, quia trahebatur inter Solis Iovisque vires tractionis. Etiam si asteroides simul ponis, non satis magnopere erit ad planetam videri. Alia res credita est, asteroides omnes olim planetam fuisse, sed perditam fuisse certa causa, exempli gratia aliquo formae vehementis belli ut bellum bombae atomicae.

Diffusio asteroidum[recensere | fontem recensere]

Diffusio horum corporum caelestium variat: Maximus numerus est in regione inter 2.06 ua (resonantia orbitalis 4:1 Iove) et 3.27 ua (resonantia 2:1 Iove), quae cingulus asteroidum principalis vel breviter cingulus principalis vocatur.

Distinguuntur:

  • Cingulus principalis interior,
  • Cingulus principalis medius,
  • Cingulus principalis exterior.

Circiter 10% asteroidum non inter Martem et Iovem siti sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Saturnus Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes!


  1. Matt Williams (23 Augusti 2015). "What is the Asteroid Belt?". Universe Today .