Planeta minor

E Vicipaedia
Sedna, planeta minor, in photographemate a NASA facto circulo viridi signata

Planeta minor[1] est corpus caeleste, quod in orbita circum Solem movetur, sed neque in numerum planetarum neque cometarum includitur.

Ante annum 2006 planeta minor idem, quod asteroides significat. Sed 24 Augusti anno 2006 Unio Astronomica Internationalis definitionem planetae dedit, cui definitione Pluto, adhuc planeta habitus, non conveniret; Pluto ergo, Eris, Ceres etc. in categoriam planetularum (vel planetarum pumilionum) inclusi sunt.

Index[recensere | fontem recensere]

Haec sunt planetae minores:

I. Asteroides:
asteroides circumterrestres (Atirae, Atenes, Amores, Apollines);
– asteroides cinguli principalis;
Iovis asteroides Troiani.
II. Planetae minores systematis Solaris ulterioris:
Centauri (asteroides);
Urani asteroides Troiani;
corpora transneptuniana:
– corpora zonae Kuiperi;
corpora transneptuniana dispersa;
corpora transneptuniana separata(en);
Nubes Oort.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Minor Planet Center observatorii Instituti Smithsoniani (Anglice)