Cincinnatus (Ribera)

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
Ioannes Antonius de Ribera, "Cincinnatus" (1806), pictura olearia in textili.

Cincinnatus est tabula quae Cincinnato illo dicatur, viro cum virtute tum animo inter Romanos antiquos praestantissimo. Depictus est saeculo undevicensmo ineunte ab Ioanne Antonio de Ribera, qui quidem tunc temporis in primo flore aetatis erat atque vixdum e pueris excesserat. Is dicitur excelluisse inter artifices Hispanos qui eam rationem pingendi profitebantur, quae ad antiquitatem spectabat eiusque exemplaria et renovare et divulgare affectabat. Et dicitur ea arte admodum polluisse, nam accepit stipendium ab Academia Sancti Ferdinandi, quo innixus iter suscepit Lutetiam Parisiorum ibique inter discipulos vel auditores acceptus est illius incluti Iacobi Ludovici Davidis, sub cuius efflatu atque doctrina Cincinnatum suum depinxit. Et non inritus cecidit labor utriusque magistri et discipuli, nam fama est ipsum Davidem Ribera benigne complexum esse post hanc tabulam visam. Haec tabula etiam dicitur carissima fuisse etiam regibus Hispanis et valuit ut ipsum Ribera longiore stipendio donaverint, et quoque dicitur reges Hispanos eam huc et illuc quoquoversus transtulisse inter palatia atque domus suas, quod volebant semper eius adspectu frui.

De fabula eiusque interpretatione (Maria Luisa Aguilar Garcia)[recensere | fontem recensere]

Plane apparent illa convenientia et consensus inter formas, insigne huius aetatis, in qua renovantur artes classicae, quae neoclassicismus vocatur. Nam imagines tabulae pictae quodam certo ordine subsequuntur et quasi modulate et concinne disponuntur, fortasse magis ad modum carminum poetarum. Sunt qui dicant has figuras, hoc opus non tabulam pictam videri, sed potius eas imagines imitari quae in parietibus atque in muris templorum antiquorum effingebantur, quod Hispanice vocatur "friso" propter earum dispositionem. Et lautissimae, elegantissimae atque in omni tranquillitate stare videntur, prorsus similes signis atque statuis antiquitus sculptis. Nam nihil videtur animum et habitum horum hominum commovere, etiam si res publica dicebatur tunc temporis in maximo periculo versari, sed ii viri nequaquam concutiuntur et corpus et vultus servant serenos, frontem tranquillam, animum aequum, nulla trepidatione affectum, nulla trepidatione agitatum, et ea dignitate corroboratum quae decebat non solum mores eorum sed etiam auctoritatem. Quem ad modum, quam ad rationem dicitur ipse De Ribera suum pennicillum in linteolo agitavisse, quod in omni serenitate atque in omni munditia perfici videtur. Sed hoc non erat congruens tempestati neque condicionibus illius temporis nam saeculo V a.C.n. versamur, eo prorsus tempore cum Roma totius Latii potiri affectat atque vim suam inter populos vicinos exercere. Ergo numquam non succedent nova bella neque nova proelia, et non solum extrinsecus Roma concutietur ab exteris nationibus, sed quoque discordiis intestinis agitabitur propter dissensiones inter patricios et plebeios. Quas dissensiones, quae dissidia Cincinnatus e propinquo spectavit. Nam semel obtinuit munus consulis et valuit, ut dicunt, pacare et sedare illas gravissimas simultates quae iam pridem inter nobiles et plebem gliscebant. Sed tamen anno consulatus consumato, munere sese abrogavit, ut constitutum erat legibus Romanorum. Tamen posthac res turbulentae fiunt atque in peius cadunt et placuit Romanis dictatorem creari ut rem perculsam restitueret. Et consensu omnium ipse Cincinnatus rursus vocatus est, spes unica totius imperii populi Romani, qui tunc temporis herediolum quattuor iugerum colebat trans Tiberim, nam multatus propter scelera sui filii Caesonis, omnes suas possessiones atque divitias amiserat. Et eum inveniunt consules sive fodientem fossam palae innixum, sive alio operi agresti intentum. Et haec est prorsus scaena, qua videtur in duas omnino partes esse divisam, nam altera ex parte consules vel magistratus apparent atque eminent in scaena propter candorem togae praetextae, sed altera ex parte Cincinnatus est et est eius servus, qui etiam si rusticis atque vilicis vestimentis induuntur, tamen in omni serenitate atque tranquillitate stare videntur et contra senatores anxii, solliciti apparent; ex hac parte equus cernitur, signum cum urbanitatis tum nobilitatis et ex hac parte bos cernitur, signum rusticitatis. Hinc arma possumus cernere, hinc vero aratrum atque alia instrumenta rustica. Sed haec divisio inter vitam urbanam et rusticam etiam ad prospectum ipsius tabulae pictae permanare videtur, nam altera ex parte aedificia prae oculis apparent, quod signum urbis, signum vitae urbanae sunt, sed altera ex parte nihil nisi caelum atque natura rerum prae oculis apparent. Est enim haec divisio, haec secessio inter vitam rusticam atque urbanam usitatissima atque decantatissima inter scriptores Romanos, qui quidem semper ignaviores atque desidiosiores duxerunt eos qui in oppido sedebant, quam eos qui in agro versabantur in aliquo opere faciendo. Ceterum Cincinnatus non delusit spes Romanorum atque statim iussit uxorem ut togam e tugurio proferret qua velatus, abstersis sudore et pulvere, dictator processit. Commitatus, stipatus non solum a duodecim lictoribus, ut mos erat apud Romanos, sed quoque a multis nobilibus qui auctoritatem atque robur eius, sicut lumen solis desideraverant. Et Cincinnatus, re confecta atque pacata, decimo sexto die dictatura in sex menses accepta sese abdicavit atque exemplum edidit non solum moderantiae atque prudentiae, sed quoque iustitiae publicae et praesertim iis qui semel munus adepti non nisi licentiam sibi dabant, et eo fungebantur impotenter atque superbe. Et exemplum eius non solum excessit fines Romanorum sed quoque totius Europae et ad Americianos permanavit, cuius rei est nobis documento ipse Georgius Washington, qui bello secessionis peracto, consociationi praefuit quae iisdem principiis iustitiae atque salutis publicae sine studio custodiendae innitebatur quae Cincinnatus prae se tulerat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]