Iericho

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aspectus Iericho

Iericho[1] (Hebraice יְרִיחוֹ; Arabice أريحا = ’Arīḥā = Ariha) est urbs in Territoriis Palaestinensibus in ripa Iordanis dextra sita. 250 m sub maris aequore posita est urbs in orbe terrarum maxime depressa. Ab oriente fere quattuor chiliometris a limite Iordanico distat et fere octo chiliometris a Mari Mortuo a meridie sito.

Urbs, cuius nomen a deo lunae nomine Iarich deductum est, ad antiquissimam viam mercatoriam adiacet. Numerus incolarum hodie est circiter 25 000. Iericho se "urbem mundi antiquissam" nominat; investigationes archaeologicae demonstrant urbem pluries deletam et post longum intervallum iterum aedificatam esse. Iericho etiam cognomine urbs palmarum ornatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Israel Finkelstein, Neil Asher Silberman: Keine Posaunen vor Jericho. Die archäologische Wahrheit über die Bibel. Beck, Monaci 2002, ISBN 3-423-34151-3
  • Kathleen M. Kenyon: Digging up Jericho. Benn, Londinii 1957.
  • Kathleen M. Kenyon, Thomas A. Holland: Excavations at Jericho. Vol. 5. The pottery phases of the tell and other finds. British School of Archaeology in Jerusalem, Londinii 1983. ISBN 0-9500542-5-9
  • Kathleen M. Kenyon: Excavations at Jericho. Vol. 3. The architecture and stratigraphy of the Tell. British School of Archaeology in Jerusalem, Londinii 1981. ISBN 0-9500542-3-2
  • Hamdan Taha, Ali Qleibo: Jericho, a Living History: Ten Thousand Years of Civilization. Hierosolymis 2010, ISBN 978-9950-351-02-8, in interrete (PDF, 8,1 MB)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iericho spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ierichō, fem. indecl. (Ἱεριχώ), Vulgata, Num. 22,1 et al. – Adi. Ierichontīnus vel Ierichuntīnus 3.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!