Jump to content

Chartophylax

E Vicipaedia

Chartophylax (ex Graeco χάρτα 'charta' et φύλαξ 'custos') fuit magistratus Imperii Romani recentioris qui diplomata tabulasque publicas in domo Patriarchae Constantinopolitani curavit.

Georgius Codinus magnum chartophylactem appellavit iudicem omnium rerum, patriarchae dexteram; dixit hunc magistratum fuisse "depositorium" vel curatorem omnium chartarum de legibus ecclesiasticis in chartophylacio repositarum. Chartophylax rebus coniugalibus praesedit, et iudex fuit omnium clericorum. Omnes patriarchae sententias et edicta scribebat.

Chartophylax omnes episcopos antecessit, quamquam ipse diaconus fuerit; aliquando officium presbyteri functus est. Eo suffragati sunt duodecim notarii. Chartophylax Constantinopolitanus fuit idem qui chartularius Romanus.

Duo magistratus hoc munus facultate gesserunt, unum pro imperatoris curia, unum pro patriarcha: hic appellatus est registrator; ille, scrinarius. Haec autem nomina usitate confusa sunt: Ioannes Leunclavius et aliis confounded chartophylax cum chartulario confuderunt.

  • "Chartophylax." 1989. Oxford English Dictionary. Oxford University Press. Editio 2a.
  • Nicene and Post-Nicene Fathers. Canon IX, series II, vol. XIV. The Seventh Ecumenical Council.
  • Wehmeyer, Jeffrey M. 1997. "The Chartophylax: Archivist and Librarian to the Patriarch in Constantinople." Libraries and Cultures. PDF.