Charito Aphrodisiensis
Charito Aphrodisiensis (Graece Χαρίτων Ἀφροδισεύς) est Graecus scriptor initii Imperii Romani, cuius tempus non bene notum est (fortasse saeculum 2), natus in Aphrodisiade (Caria).
Mythistoriam titulo Chaereas et Callirhoe scripsit.
Charitonis tempus
[recensere | fontem recensere]Nihil certum est de Charitone nisi quod ipse in mythistoria sua declarat. Ubi se nominat "Charito Aphrodisiensis, scriba rhetoris Athenagorae"[1]. Nomen "Charito", significans "homo gratiae", a nonnullis censum est ut pseudonymum electum esse quod mythistoriae amatorio themati conveniret. Nihilominus ambo "Charito" et "Athenagoras" in Aphrodisiadis inscriptionibus inveniuntur.[2]
Novissimum tempus quo Charito mythistoriam scribere potuit aliquot papyris indicatur, qui operis fragmenta continent et quorum tempus palaeographia statuit circa annum 200 p.C.n. esse. Charitonis linguae studentes varias periodos proposuerunt. Recens studium de Charitonis vocabulario monstrat mythistoriam desinente saeculo 1 vel initio saeculi 2 p.C.n probabiliter scriptam esse.[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Χαρίτων Ἀφροδισιεύς, Ἀθηναγόρου τοῦ ῥήτορος ὑπογραφεύς". Vide textum apud Hodoi
- ↑ B. P. Reardon (2003) [1996]. "Chariton". In Gareth Schmeling (ed.). The Novel in the Ancient World (revised ed.). Boston: Brill Academic Publishers. pp. 309–335, pp. 312–317. Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- ↑ Consuelo Ruiz-Montero (1991). "Aspects of the Vocabulary of Chariton of Aphrodisias". Classical Quarterly. 41 (2): 484–489.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Ben Edwin Perry, "Chariton and his Romance from a Literary-Historical Point of View", Illinois Classical Studies, 2016: 443-475
- Gareth L. Schmeling, Chariton, Twayne Publishers, 1974 Recensio critica
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Chariton d'Aphrodisias in encyclopaedia Larousse (Francogallice)
- Caritone di Afrodisia in encyclopaedia Italica (Italice)