Mythistoria Graeca

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Mythistoria Graeca est antiquum genus litterarium, probabiliter saeculo I natum. Sicut pleraeque mythistoriae, narrativus prosa scriptus textus est qui ficticiarum personarum gesta refert.

Modo quinque mythistoriae Graecae adhuc conservatae sunt:

Addere licet Babylonica Iamblichi (saeculo II), cuius summarium in patriarchi Photii Bibliotheca conservatum est.

Proprietates[recensere | fontem recensere]

Eventuum causae[recensere | fontem recensere]

Operibus commune est thema difficilis amoris: duo iuvenes amantes ante vel paulo post nuptias separantur, deinde aerumnas occurrunt (tempestates, naufragia, raptus piratarum, captivitatem, amatorias aemulationes, falsas mortes, etc.), denique ad utrumque rursus conveniunt.

Ratio narrandi[recensere | fontem recensere]

Ratio narrandi consistit in:

  • ingeniosa compositione ad lectoris attentionem captandam, praecipue per initium in medias res sicut in epicis operibus, et per multas rerum reversiones;
  • unitate actionis, quanquam auctor secundarias fabulas includere possit, velut tantos ramos ad truncum adiunctos;
  • contentu ut fabula verisimilis sit: non abundant prodigia; hominum acta eorum psychologiam consequuntur; loci ubi res fiunt satis minute descripti sunt.

Adspectus mundi repraesentati[recensere | fontem recensere]

Mythistoriae Graecae claram oppositionem statuunt inter optimas praecipuas personas et violentem chaoticumque mundum.

Heroes perfectae humanitatis imago sunt. Tam mirabili pulchritudine quam fortitudine, necnon facundia supremaque virtute. Extero mundo semper aggrediente, pauce agunt. Omnino ut amoris puritatem servent castique maneant contendunt.

Orientalis inspiratio[recensere | fontem recensere]

Inquisitiones, praecipue a Graham Anderson factae[1], monstraverunt mythistorias Graecas minime a sophistica (i.e. ab Hellenistico et Romano Graecarum litterarum periodis) ortas esse, immo vero ex antiquissimis maris Mediterranei orientalis fontibus a Graecis effectas esse. Clarae similitudines exsistunt inter textum de Daphne et Chloe atque orientalem fabulam de "somnio Dumuzi" titulo (Babylonice "Tammuz" vocatam). Exempli gratia, scaena ubi Daphnis Chloen amorem animalibus ostendendis docere conatur iam inest somnio Dumuzi[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Graham Anderson, Eros sophistes, Ancient Novelists at Play, Chico, 1982 et Ancient Fiction.
  2. Michel Dubuisson, 1993, p. 6-7.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Romans grecs et latins, présentés, traduits et annotés par Pierre Grimal, Bibliothèque de la Pléiade, 1958.
  • Romans grecs et latins, sous la direction de Romain Brethes et Jean-Philippe Guez, Les Belles Lettres, coll.« Editio minor », 2016.
  • Le Monde du roman grec. Études de littérature ancienne, actes du Colloque international de l'École normale supérieure, 17–19 novembre 1987, édités par Marie-Françoise Baslez, Philippe Hoffman et Monique Trédé, 1992 ;
  • Mikhail Bakhtine, Esthétique et théorie du roman, Paris, Gallimard, 1978.
  • Thomas Häag, The Novel in Antiquity, University of California Press, 1983.
  • Georges Molinié, Du roman grec au roman baroque. Un art majeur du genre narratif en France sous Louis XIII, Toulouse, PUM, 1982.
  • Laurence Plazenet, L’Ébahissement et la délectation. Réception comparée et poétiques du roman grec en France et en Angleterre aux XVIe et XVIIe siècles, Paris, Champion, 1997.
  • Pavel, La pensée du roman, Paris, Gallimard, 2003
  • Suzanne Saïd, Monique Trédé et Alain Le Boulluec, Histoire de la littérature grecque, Paris, Presses universitaires de France, coll. « Premier Cycle », 1997 (ISBN 2130482333 et 978-2130482338)