Jump to content

Chaereas et Callirhoë

Latinitas bona
E Vicipaedia

Chaereas et Callirhoē (vel De amoribus Chaereae et Callirhoēs[1][2], Graece Τὰ περὶ Χαιρέαν καὶ Καλλιρόην[3]) est Graeca antiqua mythistoria a Charitone Aphrodisiensi scripta. Duorum Syracusanorum iuvenum res gestas narrat qui iter per Graecum mundum usque ad Imperium Persarum faciunt. Fabula agitur in periodo classica reficta (Charito factis a Graecis historicis relatis utitur, itaque multa e mythistoria ad veritatem historicam pertinent, verum praecipuae personae ficticiae sunt; bellum inter imperium Persicum et Aegyptum autem in opere memoratum[4] a veris eventibus probabiliter inspiratum est sed, in singulis rebus, nihil veri refert).

De tempore compositionis

[recensere | fontem recensere]

Actio in mythistoria paulo post 413 a.C.n. agitur quoniam victoria Hermocratis[5] adversus Athenienses saepe memoratur. Quando liber scriptus sit multo difficilius scitu. Olim aetati Byzantinae ineunti (saec. V-VI) tribuebatur; postquam vero duo fragmenta papyracea in Aegypto reperta non ultra secundum saeculum p.C. descendere siverunt eruditi inter se dissentiunt: alii imperatoris Hadriani aetati mythistoriam adsignare volunt, alii versum quendam Persii[6] ad mythistoriam spectare credentes Neronianae aetati aut etiam antea[7]. Inter primum saeculum ante Christum et secundum saeculum nostrae aerae adhuc erratur.

Duo praecipuae personae sunt Callirhoe, filia Hermocratis, Syracusani strategi (qui vere exstitit), et Chaereas, filius Aristonis, viri secundi auctoritate post Hermocraten. Ambo adulescentes sunt et, sicut plerique Graecarum amatoriarum mythistoriarum heroes, omnes aequales pulchritudine praestant. Callirhoe Nereidis nomen habet et pulchritudine fere divina est. Quae pulchritudo puellae multa mala attrahet, quia fere omnes homines eam adamant.

Iuvenes matrimonio coniunguntur in fabulae principio (quod rarum est: nam mythistoriae pleroque tempore nuptias fini reservant), et felicissima futura eis promissa esse videntur, sed decepti proci in eos conspirant, Chaereae invidia et suspicionibus frui volentes. Cum puer ex itinere redit, coniurati faciunt ut Callirhoen adulteravisse credat. Ira incensus, Chaereas mulieri ictum pede infligit, quae inanima et quasi mortua cadit. Chaereas apud tribunal se sistit, se ipsum accusat necarique optat, sed plebs commota eum absolvit. Callirhoe in magnificum propre mare situm sepulchrum ponitur. At mortua non est, et expergiscitur ubi Athenienses piratae a quodam Therone ducti tumulum praedantur. A quibus rapta servaque facta Callirhoe ad Asiam Minorem aufertur, Miletum, ubi pulchritudo eam e solita fortuna servat. Advenit domum Dionysi (cuius nomen cum illo divino non confundendum), ditissimi hominis in urbe atque ministri Magni Regis Persarum. Chaereas autem mulierem vivam et absentem cognoscit ad eamque reperiendam proficiscitur. Deinde ambo multis aliis adversis occurrerunt, antequam rursus conveniunt.

Editiones et commentarii

[recensere | fontem recensere]
  • Editio princeps a Iohanne Iacobo Reiske et Iacobo Philippo d'Orville curata Amstelodami anno 1750 in lucem prodiit, versione Latina oranata: Charitonis Aphrodisiensis De Chaerea et Callirrhoe amatoriarum narrationum libri 8. Graece et Latine Iacobus Philippus d'Oruille publicauit animaduersionesque adiecit Iohannes Iacobus Reiske Latine vertit[8].
  • Warren E. Blake, Charitonis Aphrodisiensis de Chaerea et Callirhoe amatoriaram narrationum libri octo, Oxonii, 1938 Recensio critica
  • Georgius Molinié. Chariton, Le Roman de Chairéas et de Callirhoé, Collection des Universités de France (CUF), Paris, Les Belles Lettres, 1979. Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica
  • Renata Roncali, Due nuovi testimoni per Caritone, Bari, 2002
  • Bryan P. Reardon. Chariton, De Callirhoe narrationes amatoriae. (Bibliotheca scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana). München/Leipzig: K.G. Saur, 2004 Recensio critica
  • Manuel Baumbach, Manuel Sanz Morales. Chariton von Aphrodisias, Kallirhoe : Kommentar zu den Büchern 1-4, Heidelbergae, 2021

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  1. GUIDA Augusto, "Precisazioni su alcuni testimoni della fortuna di Caritone", in Prometheus. Rivista di studi classici, 31, 2005, p.138 (Italice)
  2. Manuscriptum ms.487 in Manus Online. (Italice)
  3. http://www.treccani.it/enciclopedia/caritone_(Enciclopedia-Italiana) (Italice)
  4. Robert D. Luginbill, "Chariton's Use of Thucydides' "History" in Introducing the Egyptian Revolt ("Chaireas and Callirhoe" 6.8)", Mnemosyne, 2000: 1-11
  5. Anno 411 cum in Asia Minore abesset exsilio damnatus est et anno 407 interficitur dum Syracusas frustra redire conatur. Sed verisimile scriptorem non tam accurate res dispexisse.
  6. Saturae I.134.
  7. Papanikolaou (1973) usque ad primum saec. a.C.n. opus repellebat.
  8. Editio altera Lipsiana, 1783.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]