Chakrabongse (princeps Siamensis)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Princeps Chakrabongse Bhuvanath

Chakrabongse Bhuvanath[1] (จักรพงษ์ภูวนาถ; natus die 3 Martii 1883; mortuus die 13 Iunii 1920) fuit princeps Siamensis, filius regis Chulalongkorn et uxoris sororisque eius Saowabha; fuit igitur frater regis Vajiravudh (qui patri succedit) regisque futuri Prajadhipok. Princeps Chakrabongse anno 1898 in Russiam profectus est ubi imperatoris Nicolai II hospes in Corpore Puerorum (Пажеский корпус) studuit; postea inter equites exercitus Russici numeratus est alumnusque fuit academiae Praetorii Generalis (Академия генерального штаба). In Thailandia reditus regnum fratris Vajiravudh fortificavit militesque nonnullos qui novas res anno 1912 movebant in captivitatem misit. Anno 1917 exercitum expeditionarium praeparavit et in Francia misit ut contra Germaniam pugnaverent.

In matrimonium Catharinam Ioannis f. Desnitskaia duxit Constantinopoli anno 1906; ex ea genuit filium principem Chula Chakrabongse (scilicet "Chakrabongse minor"; die 28 Martii 1908 natum). Sed anno circiter 1918, uxore in Iaponia et Canada profecta, Chakrabongse amare incepit principissam Javalit, patrui Rabi filiam. Quo cognito uxor in Thailandiam redita divortium petivit et mense Octobri anni 1919 assecuta est; unde contentio magna familiae Chakri oritur, fratre Vajiravudh et matre Saowabha divortium obstruentibus, ille matrimonium cum Javalit vetante, hac hortante. Saowabha eodem anno mortua est; anno insequente Chakrabongse ipse, Singapuram cum filio et amasia iter faciens, ob influentiam Hispanicam pneumoniamque obiit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aliter princeps Bisnulok vel Pitsanulok.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chula Chakrabongse, Lords of Life: the paternal monarchy of Bangkok 1782-1932 (Londinii: Alvin Redman, 1960) pp. 222-310.
  • Chula Chakrabongse, The Twain Have Met. Londinii, 1956.
  • A. van Tongerloo, "The Prince and Katya" in For East is East: Liber Amicorum Wojciech Skalmowski ed. T. Soldatjenkova et al. (Orientalia Lovaniensia analecta. Lovanii: Peeters, 2003. ISBN 90-429-1298-7) paginae selectae