Latinitas bona

Chulalongkorn (rex Siamensium)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Chulalongkorn (rex Siamensium)
Res apud Vicidata repertae:
Chulalongkorn (rex Siamensium): imago
Nativitas: 20 Septembris 1853; Bancocum
Obitus: 23 Octobris 1910; Bancocum
Patria: Thailandia
Chulalongkorn Rex

Chulalongkorn sive Chula Chom Klao (จุลจอมเกล้า; 18531910) fuit ab anno 1868 usque ad obitum rex Siamensis. Fuit filius regis Mongkut e regina Debsirindra genitus. Inter consiliarios habuit Gustavum Rolin-Jaequemyns, iuris consultum, origine Belgam, qui libertatem regni Siamensis summo ingenio protegit. Anno 1897, rex Europam petivit atque iter per Russiam, Prussiam, Austriam, Franciam, Britanniam fecit; anno 1907 in Anglia rursus profectus est

Septuaginta sex liberos genuit (filias quadraginta et quattuor, filios triginta et duos); novaginta et duas uxores accepit, inter quas tres sorores suas, filias regis Mongkut, sed matris aliae nomine Piam, sorores etiam principis Devawongse:

Inter uxores alias accepit:

  • Sukhumala, qui et illa soror regis fuit ex alia matre; ex ea duos liberos genuit, inter quos:
  • chao chom Talub, e qua genuit:
    • Rabi, anno 1874 natum, principissae Javalit patrem, familiae Rabibatana proavum
  • chao chom Ward, e qua genuit:
    • Purachatra, anno 1882 natum, familiae Chatrachai proavus
  • principissam Sai, e qua genuit:
    • Yugala, anno 1883 natum, familiae Yugala proavum
  • chao chom Neung, e qua genuit:
    • Rangsit, anno 1885 natum, familiae Rangsit proavum

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chula Chakrabongse. 1960. Lords of Life: the paternal monarchy of Bangkok 1782–1932. Londinii: Alvin Redman, pp. 216-267.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Reges Thailandiae (1782-)
Garuda Emblem of Thailand.svg
Rama I 1782 • Rama II 1809 • Rama III 1824 • Mongkut 1851 • Chulalongkorn 1868 • Vajiravudh 1910 • Prajadhipok 1925 • Ananda Mahidol 1935 • Bhumibol Adulyadej 1946