Latinitas nondum censa

Cena Lentuli Nigri aditialis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Cena aditialis data est anno 70 a.C.n.[1] ad inaugurationem L. Cornelii Lentuli Nigri Flaminis Martialis, augure L. Iulio Caesare, pontifice maximo Q. Metello Pio. Cena a Macrobio sic minutim e libro quodam Metelli Pii describitur:

Accipite inter gravissimas personas non defuisse luxuriam. Refero enim pontificis vetustissimam coenam quae scripta est in indice quarto Metelli illius pontificis maximi in haec verba: Ante diem nonum Kalendas Septembres, quo die Lentulus flamen Martialis inauguratus est, domus ornata fuit: triclinia lectis eburneis strata fuerunt: duobus tricliniis pontifices cubuerunt, Q. Catulus, M. Aemilius Lepidus, D. Silanus, C. Caesar <...> rex sacrorum, P. Scaevola, Sextus <...> Q. Cornelius, P. Volumnius, P. Albinovanus, et L. Iulius Caesar augur qui eum inauguravit: in tertio triclinio Popilia Perpennia Licinia Arruntia virgines Vestales et ipsius uxor Publicia flaminica et Sempronia socrus eius.
Cena haec fuit:
Ante cenam echinos, ostreas crudas quantum vellent, peloridas, sphondylos, turdum asparagos subtus, gallinam altilem, patinam ostrearum peloridum, balanos nigros, balanos albos;
iterum sphondylos, glycomaridas, urticas, ficedulas, lumbos capruginos aprugnos, altilia ex farina involuta, ficedulas, murices et purpuras;
in cena sumina, sinciput aprugnum, patinam piscium, patinam suminis, anates, querquedulas elixas, lepores, altilia assa, amulum, panes Picentes.
Ubi iam luxuria tunc accusaretur, quando tot rebus farta fuit coena pontificum? Ipsa vero edulium genera quam dictu turpia?[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De anno vide Tansey (2000).
  2. Macrobius, Saturnalia 3.13.10-12. Textus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Patrick Tansey, "The Inauguration of Lentulus Niger" in American Journal of Philology vol. 121 (2000) pp. 237-258
  • Lily Ross Taylor, "Caesar's Colleagues in the Pontifical College" in American Journal of Philology vol. 63 (1942) pp. 385-412


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.