Lucius Iulius Caesar (consul 64 a.C.n.)

E Vicipaedia
(Redirectum de Lucius Iulius Caesar)

Vide etiam paginam fere homonymam: Lucius Iulius Caesar (consul 90 a.C.n.)

Lucius Iulius Caesar, filius L. Caesaris qui consul fuerat anno 90 a.C.n., fuit ipse consul rei publicae Romanae anno 64 a.C.n.; anno 52 Cai Caesaris in Gallia legatus meruit. Soror eius Iulia mater fuit Marci Antonii triumviri qui nihilominus eius proscriptionem ratam fecit[1]. At Lucius Caesar mortem effugit dum in domum sororis sese recipit, quae iugulo militibus oblato ut ipsa ante fratrem necaretur postulabat[2] : tum Marcus Antonius matri vitam avunculi indulsit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plutarchus, Cicero 45.
  2. Plut., Ant. 19-20.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!