Cena Cleopatrae Ptolemaeoque a Caesare oblata

E Vicipaedia
Caesaris et Cleopatrae concursus ab Ioanne Leone Gérôme anno 1866 pictus

Cena Cleopatrae Ptolemaeoque a Caesare oblata Alexandriae anno 48 a.C.n. a Lucano Plutarchoque narratur; rerum gestarum scriptores omnino tacent. An haec cena re vera accidit non satis constat.

Cleopatra nuper, in tapete involuta, ad Caesarem pervenerat, qui adamatus eam fratremque Ptolemaeum conciliandos statuit. Cenam Plutarchus ita breviter refert, caedem Pothini ministri Aegyptii in ipsam cenam inserens: "ἔπειτα δ´ ἐπὶ ταῖς διαλλαγαῖς ἑστιωμένων ἁπάντων, οἰκέτης Καίσαρος κουρεύς, διὰ δειλίαν ᾗ πάντας ἀνθρώπους ὑπερέβαλεν οὐδὲν ἐῶν ἀνεξέταστον, ἀλλ´ ὠτακουστῶν καὶ πολυπραγμονῶν, συνῆκεν ἐπιβουλὴν Καίσαρι πραττομένην ὑπ´ Ἀχιλλᾶ τοῦ στρατηγοῦ καὶ Ποθεινοῦ τοῦ εὐνούχου. φωράσας δ´ ὁ Καῖσαρ, φρουρὰν μὲν περιέστησε τῷ ἀνδρῶνι, τὸν δὲ Ποθεινὸν ἀνεῖλεν". Lucanus longius narrat: "Excepere epulae tantarum gaudia rerum, Explicuitque suos magno Cleopatra tumultu Nondum translatos Romana in saecula luxus ..." Mox triclinium Cleopatrae describit, mox reginam:

Discubuere illic reges maiorque potestas
Caesar; et inmodice formam fucata nocentem,
nec sceptris contenta suis nec fratre marito,
plena maris rubri spoliis, colloque comisque
divitias Cleopatra gerit cultuque laborat.
Candida Sidonio perlucent pectora filo,
quod Nilotis acus conpressum pectine Serum
soluit et extenso laxavit stamina velo ...

Inde ad cenam ipsam pergitur:

Infudere epulas auro, quod terra, quod aër,
quod pelagus Nilusque dedit, quod luxus inani
ambitione furens toto quaesivit in orbe
non mandante fame; multas volucresque ferasque
Aegypti posuere deos, manibusque ministrat
Niliacas crystallos aquas, gemmaeque capaces
excepere merum, sed non Mareotidos uvae,
nobile sed paucis senium cui contulit annis
indomitum Meroë cogens spumare Falernum.
accipiunt sertas nardo florente coronas
et numquam fugiente rosa, multumque madenti
infudere comae quod nondum evanuit aura
cinnamon externa nec perdidit aëra terrae,
advectumque recens vicinae messis amomon ...

Lucanus in eandem cenam coniurationem "utriusque" [i.e. Pothini et Achillae] ad Caesarem necandum addit:

... Aderat maturus uterque,
et districta epulis ad cunctas aula patebat
insidias, poteratque cruor per regia fundi
pocula Caesareus mensaeque incumbere cervix.
sed metuunt belli trepidos in nocte tumultus,
ne caedes confusa manu permissaque fatis
te, Ptolemaee, trahat. tanta est fiducia ferri,
non rapuere nefas; summi contempta facultas
est operis; visum famulis reparabile damnum
illam mactandi dimittere Caesaris horam.

Lucanus autem mortem Pothini ad diem posteriorem postponit.

Fontes[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.