Triclinium Cleopatrae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Triclinium Cleopatrae Alexandriae, id scilicet in quo C. Caesar et Cleopatra anno 48 a.C.n. cenaverint si Lucano Plutarchoque fidem reponimus (de hac re scriptores historici omnino tacent) ita Lucanus describit:

Ipse locus templi, quod vix corruptior aetas
extruat, instar erat, laqueataque tecta ferebant
divitias crassumque trabes absconderat aurum.
nec summis crustata domus sectisque nitebat
marmoribus, stabatque sibi non segnis achates
purpureusque lapis, totaque effusus in aula
calcabatur onyx; hebenus Mareotica vastos
non operit postes sed stat pro robore vili,
auxilium non forma domus. Ebur atria vestit,
et suffecta manu foribus testudinis Indae
terga sedent, crebro maculas distincta zmaragdo.
fulget gemma toris, et iaspide fulva supellex
[stat mensas onerans, variaque triclinia veste][1]
strata micant, Tyrio cuius pars maxima fuco
cocta diu virus non uno duxit aëno,
pars auro plumata nitet, pars ignea cocco,
ut mos est Phariis miscendi licia telis.

Mox ministros servosque enumerat:

Tum famulae numerus turbae populusque minister.
Discolor hos sanguis, alios distinxerat aetas;
haec Libycos, pars tam flavos gerit altera crines
ut nullis Caesar Rheni se dicat in arvis
tam rutilas vidisse comas; pars sanguinis usti
torta caput refugosque gerens a fronte capillos;
nec non infelix ferro mollita iuventus
atque exsecta virum: stat contra fortior aetas
vix ulla fuscante tamen lanugine malas (Lucanus, Pharsalia 10.111-126).

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Versus ab A. E. Housman fictus, versu antiquo perdito


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.