Celia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Augustiner Weissbier, celiae genus sicut in Bavaria conficitur et in taberna Monacense offertur
Vide etiam paginam fere homonymam: Celeia

Celia[1] seu caelia[2][3] est cervesia e tritico confecta. Aevo antiquo temetum huius generis in Hispania provenit et sub hoc nomine fontibus Latinis describitur. Tempore nostro celia praesertim in Germania producitur.

Konrad Haußner ... Weitzenbierwürth (i.e. cervesarius triticeus) in libro collegarum anno 1685 commemoratus. Hausbuch der Mendelschen Zwölfbrüderstiftung vol. 2 (Norimbergae, 1550–1791)[4]

Ad celiam (sed sine nomine) primus auctorum classicorum Polybius allusit, cuius textus ab Athenaeo servatur:

Polybius aedes structura et ornamentorum splendore tales depingit regis cuiusdam Hispani, quem aemulatum fuisse Phaeacum etiam luxum affirmat, nisi quod in atrii medio ... pocula stabant, vino plena ex hordeo confecta".[5]

Celiam nominatim rettulit Plinius, sed nihil de ea dixit nisi quod "celia et cerea in Hispania" e frugibus factae sunt; "Galliae et Hispaniae, frumento in potum resoluto quibus diximus generibus, spuma ita concreta pro fermento utuntur, qua de causa levior illis quam ceteris panis est"; eadem spuma (sicut aliarum cervesiarum) "cutem feminarum in facie nutrit".[6] E Floro epitomatore historico discitur potionem iam saeculo II a.C.n. confectam: Numantinos, anno 133 a Romanis obsessos, constituisse "ut destinata morte in proelium ruerent, cum se prius epulis quasi inferiis implevissent carnis semicrudae et celiae: sic vocant indigenam ex frumento potionem".[7] Sed Paulus Orosius, illius partis Hispaniae incola ubi vites aegre florent, easdem res recitans, etymologiam celiae modo suo finxit ("caelia [sic] a calefaciendo appellata") atque nobis multo utilius parationem bracium confectionemque ipsius potionis, sibi certe cognitae, curiose descripsit:

[Numantini] ultime omnes duabus subito portis eruperunt, larga prius potione usi non vini, cuius ferax is locus non est, sed suco tritici per artem confecto, quem sucum a calefaciendo caeliam vocant. Suscitatur enim igne illa vis germinis madefactae frugis ac deinde siccatur et post in farinam redacta molli suco admiscetur, quo fermento sapor austeritatis et calor ebrietatis adicitur. Hac igitur potione post longam famem recalescentes bello sese obtulerunt.[8]

Isidorus Hispalensis, qui et ipse Hispaniae incola erat, medio saeculo VII etymologiam descriptionemque celiae Orosianas ("quae fit in his partibus Hispaniae cuius ferax vini locus non est") in Etymologiis suis comprehendit.[9]

Aevo recenti celia structo sensu praesertim in Germania et Belgica producitur. Hic Witbier appellatur, illic Weizenbier scilicet "cervesia triticea", cui vocabulo Weißbier "cervesia candida" interdum synonymum accipitur. Cervesia Brabantia[nl],[10] istis haud dissimilis, e spelta producitur herbisque temperatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinii et Flori testimonia plura; "celia: potio de suco frumenti" CGL V, 653.45; Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin Dictionary (Oxonii, 1879) textus s.v. "celia"
  2. #Orosius et #Isidorus, fortasse ratione etymologica; Plinii et Flori testimonia pauca
  3. "Cerea": #Plinius; Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin Dictionary (Oxonii, 1879) textus s.v. "ceria"
  4. Die Hausbücher der Nürnberger Zwölfbrüderstiftungen
  5. τοιοῦτον δέ τινα ὑφίσταται τῇ κατασκευῇ καὶ λαμπρότητι οἵανπερ Πολύβιος Ἴβηρός τινος βασιλέως οἰκίαν, ὃν καὶ ἐζηλωκέναι λέγει τὴν τῶν Φαιάκων τρυφὴν πλὴν τοῦ τοὺς κρατῆρας ἐν μέσῳ τῆς οἰκίας ἑστάναι πλήρεις οἴνου κριθίνου· Polybius, Historiae 34.9.14-15 apud Deipnosophistarum epitomen 16c
  6. #Plinius
  7. #Florus
  8. #Orosius
  9. #Isidorus
  10. "praetereunda non est illa cervisia, Brabantia, quae ... coquitur ex spelta" (p. 279 apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores
Recentiora