Roman numeral 10000 CC DD.svg

Caseus Parmensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Quadra casei Parmensis (Parmigiano-Reggiano)

Caseus Parmensis[1] (Italiane Parmigiano, rite Parmigiano-Reggiano) est nomen varietatis casei praeduri e lacte bubulo confecti qui in Italia iuxta urbem Parmam provenit. Hodie et in aliis civitatibus extra-Europaeis conficiuntur casei sub talibus nominibus (e.g. in Civitatibus Foederatis Parmesan; in Argentina Reggianito).

Historia[recensere | fontem recensere]

Confectio hodierna casei Parmigiano-Reggiano

Primus eorum qui nobis cognoscuntur Ioannes Boccacius caseum Parmensem laudavit in fabula quadam e libro Decamerone, anno fere 1350 vel paullo postea scripto; ibi enim terram Bengodi montemque fingit e caseo Parmensi factum.[2] Saeculo 15 Bartholomaeus Platina Parmensem iuxta marceolinum ut caseos celeberrimos Italiae enumerat:

Duo sunt hodie casei genera in Italia quae de principatu contendunt, ut marceolinus (ita enim Hetrusci vocant quod mense Martio factus sit in Hetruria) et Parmensis in Cisalpinis, quem eundem maialem a mense Maio licet appellare (Platina, De honesta voluptate et valetudine, 1475).

Appellatio Originis Protecta[recensere | fontem recensere]

Feriae Parmigiano-Reggiano in urbe Mutina

Caseus sub nomine Parmigiano-Reggiano in civitatibus Europaeis venundatus in regione delimitata Italiae et in modis definitis fieri debet; ab anno 1996 appellationem in Europa protectam habet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Platina, De honesta voluptate et valetudine, "De caseo".
  2. Ioannes Boccacius, Decamerone 8.3

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lou DiPalo, Rachel Wharton, "Grana Padano and Parmigiano-Reggiano" in DiPalo's Guide to the Essential Foods of Italy (Novi Eboraci: Ballantine, 2014)
  • Cherry Haigh, "Consorzio del Formaggio Parmigiano-Reggiano"; David Gibbons, "Parmigiano Reggiano" in Catherine Donnelly, ed., The Oxford Companion to Cheese (Novi Eboraci: Oxford University Press, 2016) pp. 186-187, 538-541
  • "Parmesan" in Gillian Riley, The Oxford Companion to Italian Food (Oxonii: Oxford University Press, 2007) pp. 361-365
  • Kees de Roest, The production of Parmigiano-Reggiano cheese : the force of an artisanal system in an industrialised world. Assen: Van Gorcum, 2000

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad caseum Parmensem spectant (Parmesan cheese, Parmigiano-Reggiano).
Lucunculus Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!