Casa Friderici Teutsch

E Vicipaedia
Delubrum Sancti Ioannis protestanticum cum archivio (Cibinii).

Casa Friderici Teutsch[1] patet eruditioni atque explorationi media in urbe Cibiniensi in Transsilvania (in via Metropoleos 30). Rem moderatur Ecclesia Evangelica confessionis Augustanae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Eruditorium in domo est quam anno 1883 erexerunt, oratorio salvo: quoniam ecclesia Sancti Ioannis nova non ante 1912 venit. Aedes vetus caduca renovari debuit et habitatione sacerdotali aucta est. In area rectangulari in forma crucis saepitur in septentrione turri camparia quae ipse turriculis quattuor pulchrescit. Intus binas aras habemus: imaginem quattuor evangelistarum(en) Ioannes Stoß Schaesburgensis pinxit. Statuae utriusque Ioannis, artificium perbellum Viti Stoß, in tota Transsilvania glorificatur.

Omnia haud procul a moenibus antiquissimis distant, quorum tegulae paucae in aula servantur.

Usque secundum bellum mundanum orphanotrophium in muris inveniebatur, quod Ioannes Engeleiter sacerdos et Consociatio Mulierum Evangelica iuvabat. Communismo saeviente, casa discipulis tamquam hospitium et culturale centrum se praestabat. Rebus novis postcommunisticis perfectis, restitutio in sinum ecclesasticum non contigit, usque annum 1999. Inde nova ibi instituta et vetera refecta sunt. Fridericus Teusch episcopus patronus pro nomine electus est. Quoniam annis 1990 theodiscophoni permulti patriam reliquerunt, parochiarum multarum pretiosa matriculaeque servanda erant. Cibinii dumtaxat rerum conservatio melior et securior fit.

Scientifica[recensere | fontem recensere]

In casa Teutsch tabularium maximum documentorum ecclesiasticorum institutum est; qui scopus haud facile post multos annos firmitate magna attingi potuit. Nostris diebus fores omnibus patent, christifidelibus ad animum refocilandum, sed praesertim doctis et eruditis. Bibliotheca cum libris praecipuis Theodiscis adest. Cooperationes offerunt, cum aliis, Academia Evangelica Transsilvanica, Museum Transsilvanicum in Gundelsheim, Lyceum Brukenthal Cibiniense. "Miscellanea ecclesiastica" indagatoribus assiduis forum dant, ut explorata vulgo referant.[2]

Museum et spectacula[recensere | fontem recensere]

Ex anno 2007 inest museum cum artificiis fabrorum, qui res ad minoritatem theodiscophonam spectantes confecerant. In diaetis et maenianis et xystis spectacula edere licet. Fanum Sancti Ioannis homines ad preces vocat. Ibidem discipuli initium et finem anni scholastici celebrant, de Bibliis disputatur, et quotannis de sancto Martino Turonensi sanctimoniae fiunt. Congressus et conventus varii in eo loco celebrati corda laetificant et scientias augent.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dacoromanice Centrul de dialog şi cultură Friedrich Teutsch al Bisericii Evanghelice C.A. din România; Theodisce Begegnungs- und Kulturzentrum Friedrich Teutsch der Evangelischen Kirche A.B. in Rumänien.
  2. Elenchus impressorum.