Museum Transsilvanicum

E Vicipaedia
Aditus musealis

Museum Transsilvanicum (Theodisce: Siebenbürgisches Museum, Hungarice: Erdélyi Múzeum, Dacoromanice: Muzeul Transilvănean) in Castello Horneck oppidi Gundelsheim in Badenia et Virtembergia memoriam atque patrimonium tribuum Theodiscorum Romaniae salvare atque describere vult. Inter quos Saxones Transilvaniae maxime observantur aliis Transilvaniae gentibus non neglectis. Res hic expositas Drabenderhöhe (Wiehl) in Rhenania Septentrionali et Vestfalia museum - cui nomen Siebenbürger Heimatstube - aliquo modo rotundare videtur. Inde ab anno 1999 cooperationes felices fiunt cum Museo ethnographico Aemilii Sigerus quod Cibinii invenitur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Annis 1950 ineuntibus Hannelora Connerth-Seraphin patriota res privatas Transilvaniam spectantes Monaci congerendas iussit. Decrepita hospitium Gundelsheim petitura thesauros suos societati quaedam nomen Honteri habenti (Hilfsverein Johann Honterus) tradidit. Cuius famuli in castris expositiones parvas incohabant quasi rerum hodiernarum maiorum cunas. Anno 1968 in situ museum duplex portas patefecit i.e. de historia regionali (Heimatmuseum der Stadt Gundelsheim) et de Transilvanicis (Heimatmuseum der Siebenbürger Sachsen).[1] Anno 1991 omnia promota sunt in statum musei cuius momentum terrae foederalis ipsa curatura esset. Annis 1996 et 1997 dissona ita relocata sunt ut ordo thematum strictior servaretur.

Die 12 Maii 2007 autem in tabulato superiore, ubi olim silicernia vitam degebant, diaetae novae museo additae sunt auxiatoribus officialibus privatisque.[2]

Instituta finitima[recensere | fontem recensere]

museo contigua sunt Centrum culturale Transsilvanicum et Institum Transsilvaniae cum bibliotheca

Universitas Transsilvanica in castello sarta atque tecta servatur, quam domus senibus destinata, institutum scienticum cum bibliotheca et centrum culturale complent. Organizatio ista res varias tegens nuncupatur Siebenbürgisches Museum Gundelsheim e. V.; sodalitas fautorum annis 1979 et iterum 2002 labori frugifero sese aggregavit.[3] Anno 2006 status iuris novus definitus est.[4]

Musei partes (cum titulis Theodiscis)[recensere | fontem recensere]

  • das Land Siebenbürgen (de ipsa Transsilvania)
  • Stadtkultur (de cultura urbana)
  • ländlicher Alltag (de vita cotidiana extra urbes)
  • alte Heimat, neue Heimat (de patria vetere et de patria altera extra Transilvaniam inventa)
  • kirchlich begleitetes Leben / sakrale Kunst (de vita secundum mores religiosas et de arte ecclesiastica)
  • Kindheit und Schule (de adulescentia et de scholis frequentandis)
  • gesellschaftliche Ordnung / Rituale der Gemeinschaft (de ordine sociali et de hominum variorum habitu)
  • Schaudepot (horrei thesauri admirationi prostantes)
  • Grafik-Kabinett (de graphicis)
  • Textilstube (de textilibus)
  • Sonderausstellungsräume (conclavia expositionibus ad tempus dedicata)
  • Malerei (de Transilvaniae pictoribus)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Siebenbürgisches Museum Gundelsheim. – Jg. 25. 2004-. – Gundelsheim: Siebenbürgisches Museum, 2004.
  • Claus Stephani: Kostbarkeiten siebenbürgischer Töpferkunst. Begleitbuch zur Ausstellung der Sammlung Hans W. Gabányi (=Veröffentlichungen des Hauses des Deutschen Ostens, 9), Kastner & Callwey: Forstinning, 1998. ISBN 3-927977-11-X
  • Schloß Horneck. Gundelsheim am Neckar, Heimathaus Siebenbürgen, Altenheim, Museum, Bibliothek. Edidit Hilfsverein der Siebenbürger Sachsen „Johannes Honterus“ e. V. Stuttgart 1972 (=Heilbronner Museumsheft, 3)
  • Hans Meschendörfer: Schloß Horneck und Gundelsheim. Kreis Heilbronn, Württemberg. Schnell & Steiner, Monaci 1983 (=Kunstführer, 1412)
  • Michael Kroner: Kulturleistungen der Siebenbürger Sachsen. P. Hedwig, Erlangen 2000 (=Schriftenreihe Geschichte der Siebenbürger Sachsen und ihrer wirtschaftlich-kulturellen Leistungen, 8)
  • Horst Klusch: Siebenbürger Keramik. Stephanopoli ?
  • Horst Klusch: Siebenbürgische Töpferkunst aus drei Jahrhunderten. Kriterion-eldonejo, Hilariopoli 1980
  • Christiane Klein: Die siebenbürgisch-sächsische Keramik des 18. und 19. Jahrhunderts als Ausdruck eines spezifischen Gestaltungswillens. Thesis Monaci anno 1981 confecta.
  • Claus Stephani: Töpferkunst der Deutschen in Rumänien. Bibliographie. Keramik-Freunde der Schweiz / Amis de la Céramique, Neujahrsgabe, 1972. Zürich: Verlag und Schriftenreihe des Schweizer Landesmuseums

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 49°17′12″N 9°9′23″E