Latinitas nondum censa

Carolus Ernestus de Baer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Carolus Ernestus de Baer

Carolus Ernestus de Baer (Theodisce Karl Ernst von Baer) seu Carolus Maximi filius Baer (Russice Карл Максимович Бэр; natus in patrimonio Piep iuxta oppidum Rakke tunc gubernii Estlandici Imperii Russici, nunc Estoniae die 28 Februarii 1792; mortuus Tarbati die 28 Novembris 1876) fuit naturae studiosus Estonicus Russicus (Theodiscus Balticus genere), unus e conditoribus embryologiae et anatomiae comparativae. Socius Academiae Scientiarum Petropolitanae, unis conditorum Societatis Geographicae Russicae atque praeses Societatis Entomologicae Russicae fuit. Siglum scientificum eius est Baer.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Carolus Baer, in familia nobili, gente ad Theodiscos Balticos pertinenti, die 17 Februarii secundum Calendarium Iulianum (seu 28 Februarii secundum Gregorianum) anno 1792 natus, initio in Universitate Dorpatensi (anno 1814, post defensionem dissertationis de morbis inter Esthonos endemicis, gradum doctoris medicinae ibi datus), dein Vindobonae medicinae studebat. Postea in cathedra physiologiae Universitatis Regiomontanae ut prosector, et ab anno 1826 ut professor anatomiae favebat operi. Cum anno 1826 ovum mammaliarum invenit, de eo epistulam Academiae Scientiarum Petropolitanae scripsit, socius eius correspondens electus. Inventio alia nota, quam Baer fecit, est illa chordae dorsalis.

Ab anno 1834 Baer Petropoli colebat. Anno 1837 ad Novam Zemblam, anno 1839 ad insulas Sinus Finnici, et anno 1840 ad Paeninsulam Kolensem expeditiones fecit. Anno 1841 factus est professor ordinarius anatomiae comparativae et physiologiae in Academia Medico-Chirurgica Petropolitana. Annis 18511857 nonnullas expeditiones ad partes varias Imperii Russici (Lacus Peipus, litora Maris Balticae, Rha flumen, Mare Caspium) perfecit. Cum anno 1857 Petropolim revenit, se praesertim ad anthropologiam applicavit. Ab anno 1862 in dimissione erat, socius honorarius Academiae Scientiarum electus. Ab anno 1867 Tarbati (Dorpati) habitabat, ubi mortuus est die 16 Novembris (28 Novembris Calendarii Gregoriani) anno 1876.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Dissertatio inauguralis medica, de morbis inter Esthonos endemicis.... Dorpati, 1814.
  • Epistola de ovi mammalium et hominis genesi, Über die Bildung des Eies der Saugetiere und des Menschen. Mit einer biographish-geschichtlichen Einführung in deutsch. Leipzig, Voss, 1827.
  • Über die Entwickelungsgeschichte der Thiere, 1828; 1837.
  • Statistische und ethnographische Nachrichten über die russischen Besitzungen an der Nordwestküste von Amerika. St. Petersburg, 1839.
  • Nachrichten aus Sibirien und der Kirgisen-Steppe. St. Petersburg, 1845.
  • Об этнографических исследованиях вообще и в России в особенности. 1846.
  • Человек в естественно-историческом отношении. СПб, 1850.
  • Reden gehalten in wissenschaftlichen Versammlungen und kleinere Aufsätze vermischten Inhalts, Vieweg, Brunsvici 1886.
  • Nachrichten über Leben und Schriften. Eine Selbstbiographie, Bruhns, Lipsiae 1912.
  • Materialien zur Kenntniss des unvergänglichen Boden-Eises in Sibirien. Unveröffentlichtes Typoskript von 1843 und erste Dauerfrostbodenkunde, hrsg. von Lorenz King, Gießen 2001.
  • Kaspische Studien, VDM Verlag Dr. Müller, Saarbrücken 2006.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Ernestum de Baer spectant.