Nova Zembla
Jump to navigation
Jump to search
Nova Zembla[1] vel Nova Zemla[2] (Russice: Новая Земля, tr. Novaja Zemlja, i.e. "Terra Nova"[3]) est archipelagus in Oceano Glaciali Septentrionali (Arctico), pars Russicae regionis Archangelopolitanae. Clima Novae Zemblae est arcticum. Hiemes ibi sunt longae et frigidae.
Nautae Nederlandenses in Nova Zembla cum ursa arctica pugnantes, a Gerhardo de Veer anno 1597 depicti
Nova Zembla nota est imprimis ob hibernationem necessitate coactam Gulielmi Barentsii et Iacobi van Heemskerk annis 1596-1597 ibi factam.
Annis 1955–1990 probae armorum nuclearium in Nova Zembla perficiebantur.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Gerhardus de Veer, Diarium nauticum seu vera descriptio trium navigationum ..., Latine conversum a Carolo Clusio anno 1598 (Titulum completum apud sciper.org invenias)
- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon Universale (1698) lemma 'Nova Zemla'
- ↑ "Новая Земля, о-ва – ins-ae Terra Nova, Novaja Zemlia"[1]
Nexus interni
Nexus externus[recensere | fontem recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Novam Zemblam spectant. |
| Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |