Canalis inter maria Album et Balticum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Canalis maris Albi inter lacus Vadlozero et Matkozero

Canalis inter maria Album et Balticum productus[1], vel saepius simplicius Canalis maris Albi[2] est canalis in Carelia, qui sinum Povensensem Onegae lacus et sinum Sorokensem maris Albi coniungit. Per canalem maris Albi, Onegam, Svir flumen, Ladogam lacum et Nevam flumen naves possunt in mare Balticum ire vel per Volchovam in Ilmenum etc. Anno 1931 inceptus et anno 1933 confectus est. Maxima pars laboris a Belbaltlag (scilicet Latine castris canalis maris Albi, Gulagiae parte) facta est.

Incarcerati in constructione canalis

Locus et constructio[recensere | fontem recensere]

Povensae e lacu Onega incipit; septem cataractae ad divortium aquarum naves tollunt; per etiam duodecim cataractas ad mare Album naves descendunt. In ostio canalis Belomorsk[3] aedificatum est. Multos lacus canalis transit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Беломорско-Балтийский канал.
  2. Russice Беломорканал.
  3. Scilicet Urbs canalis maris Albi.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 62°48′0″N 34°48′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica