Povensa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Povensa
Res apud Vicidata repertae:
Povensa: insigne
Civitas: Russia
Locus: 62°51′0″N 34°49′0″E
Numerus incolarum: 1 862

Gestio

Procuratio superior: Povenetskoye urban settlement, Gubernium Olonecense

Povensa [1] (Russice Повенец, Povenec; Carelice Poventsa) est colonia urbana in re publica Carelia Foederationis Russicae, in ripa sinus Povensensis Onegae lacus sita. Canalis maris Albi ibi incipit. Incolas 1711 habuit anno 2021.

Bina Petri et Pauli templa, prius ligneum, circa annum 1600, novum lapideum, initio saeculi vicensimi Povensae constructa.

Historia[recensere | fontem recensere]

Colonia saeculo quindecimo condita est. Via ad monasterium Solovecense per Povensam ducebat. Ioanne Severo regnante, doana[2] Povensae instituta est. Petrus I Povensae ferro faciendo fabricam aedificavit, quae usque ad annum 1736 fungebatur. Ab anno 1782 usque ad annum 1938 Povensa urbs erat.

Proverbium Russicum est Povensa orbis terrarum omnis finis est ("Повенец всему свету конец").

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 62°51′0″N 34°49′0″E • GeoNames
Vicimedia Communia plura habent quae ad Povensam spectant.
  • De Povensa (Russice)
Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!