Calixtus Ottomanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pius II Anconam intrans. In fronte ad dextram stans Calixtus Ottomanus[1]

Calixtus Ottomanus (mortuus 1496 in feudo suo Bruck an der Leitha (Austria)) fuit praetendens throni sultani Constantinopolitani. Frater germanus Maomethis II dictus in occidente maxime fotus est. Eum eodem anno 1448 ac Baiazethem II, filium Maomethis II, natum esse vulgatum est, qua de causa et post annum 1464 se Baiazethem Ottomanum (Turcice Bayezid Osman)[2] nominavit. Anno 1456 a papa Callisto III baptizatus ab eodem et a papa Pio II ad rationem expeditionis sacrae instituendam ascitus est. Inter fautores eius erant imperator Fridericus III et Matthias Corvinus, qui autem Cem Sultanum anteferebat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Fr. Babinger: Bajezid Osman (Calixtus Ottomanus), ein Vorläufer und Gegenspieler Dschem-Sultans, In: La nouvelle Clio, Vol. 3 (1951), p. 349-388. Bruxellis
  • Lemma: Calixtus Ottomanus († 1496), a Haase, Claus-Peter. (1983) - In: Lexikon des Mittelalters, pars 2, Coll. 1399

Notae[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.