Caerus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Caeri toreuma, exemplar Lysippi, Tragurii (Croatia)
Caerus a Francisco Salviati pictus (saec. 16)

Caerus[1] (Graece Καιρός) sive Latine occasio in mythologia Graeca est deus temporis opportuni aut momenti temporis, quo celeriter tamquam a dis dato utendum est. Secundum Pausaniam[2] minimus natu e filiis Iovis est. Depictus est iuvenis comas frontem versus promissas habens, occipite autem calvo, significans occasionem non nisi advenientem prehendi posse.

Mythologia et Lysippi Caerus[recensere | fontem recensere]

Contra quam Chronos, deus Graecorum temporis, Caerus in mythologia Graeca minimam partem agit. Sculptura demum Lysippi Caerus in lucem prodit; multa huius Caeri exemplaria cultum ab Hellenismo usque ad tempus Imperii Romani Orientalis late vulgatam demonstrant. Publicus quidem cultus tantum Olympiae traditus est, ubi ara Caeri - quae non iam exstat - prope Mercurii aram posita erat, ut Pausanias refert[3].

Saeculis procedentibus Caerus magis magisque cum Mercurio, nuntio celeri deorum, Fortuna, quae casus addicit, et Nemesi, dea superbiam retribuente, in unum confunditur.

Litteratura Graeca[recensere | fontem recensere]

Ferme uno saeculo post Lysippum circa annum 270 a.C.n. Posidippus Pellensis in epigrammatibus Olympiae scriptis sermonem viatoris cum Caero a Lysippo facto fingit[4]:

Tu quis es, hic qui stas? occasio. quis tibi fictor?
Lysippus. cujas? de Sycione satus.
Nitere cur pedibus summis? amo currere. pennae
Cur pedibus? venti turbine rapta volo.
In dextra cur ista novacula? monstrat acutam
Haec esse et ferro me magis et calybe.
Cur in fronte coma est? apprendar ut obvia. sed cur
Omnis abest glabro crinis ab occipite?
Nempe quod eripui cum me semel alite cursu,
Nemo erit, elapsam qui revocare queat.
Hanc operam fictor propter vos sumserat, hostes,
Pro monito starem semper ut ante fores.[5]

Epigramma simulacrum describit, sed etiam interpretatur: Nullus textus antiquior dicit Caerum coma apprehendendum esse. Num ipse Lysippus statuam ita intellegi voluerit et occiput Caeri calvum fecerit quaerendum est. Toreumata temporis Romani exstantia quidem crines adiacentes et capillos per tergum usque ad alas incipientes demissos habent. Id clare et distincte in tabula caelata, quae in Museo Archaeologico Taurinensi asservatur, videri potest: Iuvenis, qui magnas habet alas in umeris, exiguas in pedibus, magis currenti quam volanti similis, laeva tenet novaculam, qua bilances librat, indice dextrae premit. Notabiles sunt crines: Longi cirri in umeros defluunt et in frontem. [6]

Novacula et in simulacro et in epigrammate est et versum Iliadis memorare videtur, quo ultimi discriminis tempus exprimitur:

Verum valde magna necessitas oppressit Achivos:
Nunc enim sane res omnibus in novaculae sita est acie,
utrum valde triste exitium futurum sit Achivis an vita.[7]

Res in novaculae acie sita se et in bonam et in malam partem vertere possit. Posidippus autem epigrammate figuram in partem opportunam interpretatur, quo modo traditionem procedentem destinat.

Callistratus circa annum 300 aliud Lysippi simulacrum Caeri descripsit, sculpturam aeneam Sicyoniam: Iuvenem fuisse florentem, qui pedibus alatis suspenso gradu in globo staret cuiusque cirri usque ad supercilios dependerent occipite paene calvo. Etiam Callistratus interpretationem Posidippi sequitur.[8]

Litteratura Romana[recensere | fontem recensere]

Signum typographicum Andreae Cratanderi a Ioanne Holpenio anno 1522 fictum); Occasionem femina repraesentat.

Phaedrus poeta fabularum primo saeculo Lysippi Caerum, cuius nomen Occasio vertit, recipit:

Cursu volucri, pendens in novacula,
Calvus, comosa fronte, nudo corpore,
Quem si occuparis, teneas; elapsum semel
Non ipse possit Iuppiter reprehendere.
Occasionem rerum significat brevem.
Effectus impediret ne segnis mora,
Finxere antiqui talem effigiem Temporis.“[9]

Etiam Cicero tempus opportunum sive occasionem arripere postulat („hanc igitur occasionem oblatam tenete!“)[10] et Horatius hortatur: „Rapiamus, amici, occasionem de die!“[11].

In Distichis Catonis, tum opus Catonis maioris putatum, re vera autem ab auctore quodam incognito saeculi fere IV compilatum et per totum Medium aevum in scholis lectum, haec dei descriptio invenitur:

Rem, tibi quam scieris aptam, dimittere noli
fronte capillata, post haec occasio calva.“[12]

Longius Ausonius ipsam Occasionem imaginem "Phidiae"[13] verbis exponentem fecit (saec. 4): Deam (non iam iuvenem!) in rotis vehi, quod numquam moraretur; pedibus alatis esse, quippe cum volucris; crine faciem tegere, cum congnosci nollet, occipite calvo, ne teneretur.[14] - Apud Ausonium Paenitentia Occasionem comitatur, quae illum apprehendit, qui Occasionem amittit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marmora Taurinensia [1]
  2. Pausanias V.14.9
  3. Pausanias V.14.9.
  4. Anthologia Graeca IV, 14
  5. Ab Hugone Grotio in Latinum versum, Anthologia Graeca cum versione Latina Hugonis Grotii (1797) [2]
  6. B. Reiter (ed.): Dr. B. Reiters Lexikon des philosophischen Alltags. Zustände: von asozial bis Zurechnungsfähigkeit. Stuttgardiae 2017, p. 59
  7. Ilias 10, 172-174 (versio Georgii Hageri, Chemnicii 1767)
  8. Callistratus, Descriptions, 6, ed. et vers. ab Arthur Fairbanks, Londinii/Novi Eboraci York 1931, p. 394–399.
  9. Phaedrus, Liber Fabularum, 5,8
  10. Marcus Tullius Cicero, Orationes Philippicae 3,34
  11. Quintus Horatius Flaccus, Epode 13,3
  12. Disticha Catonis II, 26
  13. Hic Phidius cum Lysippo permutari videtur!
  14. D. Magnus Ausonius, Epigrammata, 33

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Frederick Kiefer: The Conflation of Fortuna and Occasio in Renaissance Thought and Iconographiy, in: Journal of Medieval and Renaissance Studies 9 (1979), p. 1-27.
  • B. Reiter (ed.): Dr. B. Reiters Lexikon des philosophischen Alltags. Zustände: von asozial bis Zurechnungsfähigkeit. Stuttgardiae 2017, vox "Kairos", p. 58-62.
  • Paolo Moreno: Kairos. In: Lexicon Iconographicum Mythologiae Classicae V. Turici-Monaci 1990, p. 922, no. 1-6, tab. 597

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Caerum sive Occasionem spectant.