Posidippus Pellensis

E Vicipaedia

Posidippus Pellensis[1] (Graece Ποσείδιππος; natus circa annum 310 a.C.n.; mortuus anno 240 a.C.n.) fuit epigrammaticus hellenisticus. Distinguendus est a poeta comoediarum nomine Posidippus Cassandreus.

Posidippus a Pella, capite regni Macedoniae, oriundus erat. Athenis philosophiae studuit. Aliquamdiu Sami vivebat, antequam Alexandriam in domum regiam Ptolemaeorum se contulit.

Posidippus Asclepiadi Samio et Hedylo poetis amicus erat. Viginti ex suis epigrammatibus in Anthologia Graeca continentur; alia carmina apud Athenaeum tradita sunt.

Anno 2001 papyrus editus est fere centum carmina Posidippi adhuc ignota continens, quae res in domo Ptolemaeorum gestas celebrant, inter alia victorias reginarum in curriculis equorum Olympiae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. papyri.info [1]

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Colin Austin et al. (ed.): Posidippi Pellaei quae supersunt omnia, Mediolani 2002, ISBN 88-7916-193-8
  • Guido Bastianini, Claudio Gallazzi (ed.): Epigrammi (P. Mil. Vogl. VIII 309), Mediolani 2001, ISBN 88-7916-165-2
  • Bernd Seidensticker, Adrian Stähli, Antje Wessels (ed.): Der Neue Poseidipp. Text – Übersetzung – Kommentar. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadiae 2015, ISBN 978-3-534-24356-3

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Valentina Garulli: Posidippe de Pella. In: Richard Goulet (ed.): Dictionnaire des philosophes antiques, tom. 5, pars 2, CNRS Éditions, Parisiis 2012, ISBN 978-2-271-07399-0, p. 1469–1480
  • Doris Meyer: Poseidippos von Pella. In: Bernhard Zimmermann, Antonios Rengakos (ed.): Handbuch der griechischen Literatur der Antike. tom. 2: Die Literatur der klassischen und hellenistischen Zeit. C. H. Beck, Monaci 2014, ISBN 978-3-406-61818-5, p. 258–266
  • Benjamin Acosta-Hughes (ed.): Labored in papyrus leaves. Perspectives on an epigram collection attributed to Posidippus (P. Mil Vogl. VIII 309), Cantabrigiae (Massachusetta) 2004
  • Kathryn Gutzwiller (ed.): The new Posidippus. A Hellenistic poetry book. Oxford University Press, Oxonii 2005
  • Volker Michael Strocka: Poseidippos von Pella und die Anfänge der griechischen Kunstgeschichtsschreibung. In: Klio 89, 2007, p. 332–345 (PDF)